라틴어 문장 검색

Nec hoc praetermiserim, quod nuptiis copulandis Kalendas Nonas et Idus religiosas, id est devitandas, censuerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 21:1)
Si vero plures ab institutione disciplinae huius alieni sint, prudentibus, qui pauciores intererunt, sanciet dissimulationem sui, et patietur loquacitatem maiori parti amiciorem sociare, ne rara nobilitas a plebe tumultuosiore turbetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 10:1)
Scilicet extremi Pompeium emtique clientes Continuo per tot sociabunt tempora regno?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:12)
Agnoscunt se invicem cives, et manus copulant, et pocula iungunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권12)
Sunt illic Veneris novae figurae, Quales perditus audeat fututor, Praestent et taceant quid exoleti, Quo symplegmate quinque copulentur, Qua plures teneantur a catena, Extinctam liceat quid ad lucernam.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XLIII2)
quod enim nos modo dicimus per praepositionem nomini copulatam sequente verbo, antiqui verso ordine praepositionem detractam nomini iungebant verbo, ita tamen ut esset una pars orationis, et faciebant honestam elocutionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1473)
quas vento accesserit oras diximus superius figuram fieri, cum praepositio detracta nomini verbo copulatur, et plerumque eam suam retinere naturam plerumque convertere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3071)
'age' autem non est modo verbum imperantis, sed hortantis adverbium, adeo ut plerumque 'age facite' dicamus et singularem numerum copulemus plurali.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7072)
sic enim dictis sequentia copulantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 12)
dicitur etiam lupam in concilio multorum eiusdem generis sociari marito, eamque amisso eo nulli alteri post iungi, quod ipse subiecit non licuit thalami expertem sine crimine vitam degere more ferae, id est lupae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 45813)
et bene non 'Aeneae' dixit, sed 'viro Dardanio', ut non sit mirum si sequebantur hominem sibi cognatione sociatum, ut hinc Dardanus ortus, huc repetit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 132)
quod hic ostendit ex persona Euandri, quem facit orantem ut Aeneas suam ingrederetur domum, non utique profanam, sed sacratam, scilicet quae fuerit hospitium Herculis, illis versibus 'haec, inquit, limina victor Alcides subiit, haec illum regia cepit'. quem etiam honore divinae dignationis sociat adiciens 'aude hospes contemnere opes et te quoque dignum finge deo':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3633)
hunc ab Antenore expulsum sociatis sibi finitimis civitatibus, inter quas et Arisba fuit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2626)
tiburti remulo ditissimus olim quae mittit dona consuetudo erat apud maiores ut inter se homines hospitii iura mutuis muneribus copularent, vel in praesenti vel per internuntios.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3581)
nulli veterum sociare procorum generaliter dicit prohibitum esse dari Laviniam cuilibet Latino, ut Turnus solacium aliquod habere possit doloris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 271)

SEARCH

MENU NAVIGATION