라틴어 문장 검색

Nihil interest inter hos et illa, quoniam illis nulla ratio est, his prava et malo suo atque in perversum sollers ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 25:2)
Itaque non dicam, quod plerique nostrorum, sectam Epicuri flagitiorum magistram esse, sed illud dico :
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 65:2)
alia sed suboles minus conspecta mitis, tertium sollers genus novas ad artes extitit, sanctum tamen;
(세네카, 옥타비아 6:10)
et ingeni sollertis eximium decus
(세네카, Phoenissae 242:1)
Tunc magistra ivit et invenit unum gibosum tenentem cinbala et tynpanum et pro ludo accipiebat mercedem suam.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 19. Septimi sapientis secunda historia: Gibbosi 1:8)
quid faciet nullo munita puella timore, cum sit luxuriae Roma magistra suae?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 129)
diripiunt diversa oculos et ab arte magistra hoc vincit, quodcumque vides;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 183)
interiore loco simulavit Mulciber auro exstantes late scopulos atque arte magistra ingenti cultu naturae inculta fefellit, huic operi insistens, quod necdum noverat illa quae post Lemniacis damnavit furta catenis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 9)
veneror in actionibus tuis, quod multa bono cuique imitabilia geris, colis ut qui sollertissime;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Potenti No suo salutem 2:2)
si sollertem, cupidus:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 10:11)
dixerat, et sollers arrepto tempore Ulixes:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:46)
Psittace, dux volucrum, domini facunda voluptas, humanae sollers imitator, psittace, linguae, quis tua tam subito praeclusit murmura fato?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Psittacus eiusdem1)
"atque illum sollers deprendere semper fama duces tumidum narrat raptoque superbum difficilemque tibi:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권129)
sollers tibi cura futuri, Amphiarae, datur, iuxtaque Amythaone cretus iam senior - sed mente viret Phoeboque - Melampus adsociat passus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권168)
Illa ipsa obstinatio, quam exprobratis, magistra est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION