라틴어 문장 검색

"Sed prius fiduciam vestri causa sollicito mihi tribuite, cum praesertim vobis, si sententia haec mea displicuerit, liceat rursum ad asinum redire."
(아풀레이우스, 변신, 7권 7:8)
"Spectata denique sed, oro, sollicitis animis intendite, quorsum furiosae libidinis proruperint impetus."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:15)
"Ad hunc modum definito iuvene exciti latibulo suo quisque familia maesta concurrimus:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:36)
"confluunt civium maestae catervae, sequuntur obvii dolore sociato, civitas cuncta vacuatur studio visionis."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:42)
"At illa, ut primum maesta quieverat toro faciem impressa, etiam nunc dormiens lacrimis emanantibus genas cohumidat et velut quodam tormento inquieta quieti excussa, luctu redintegrato prolixum eiulat,discissaque interula decora brachia saevientibus palmulis converberat."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:61)
Si qui de profectione sollicitus divinum caperet auspicium.
(아풀레이우스, 변신, 9권 8:7)
Die sequenti filia eius accurrit e proxumo castello, in quod pridem denupserat, maesta atque crines pendulos quatiens et interdum pugnis obtundens ubera;
(아풀레이우스, 변신, 9권 28:1)
Atque ut eius letalem ululatum cognovere ceteri fratres, accurrunt maesti suppetias, obvolutisque lacinia laevis manibus lapidum crebris iactibus propugnare fratri atque abigere canes aggrediuntur.
(아풀레이우스, 변신, 9권 34:3)
Confecta campestri nec adeo difficili via ad quandam civitatulam pervenimus, nec in stabulo sed in domo cuiusdam decurionis devertimus, statimque me commendato cuidam servulo ipse ad praepositum suum, qui mille armatorum ducatum sustinebat, sollicite proficiscitur.
(아풀레이우스, 변신, 10권 1:3)
"Furcifer iste, venenum praesentarium comparare sollicitus centumque aureos solidos offerens pretium, me non olim convenerat, quod aegroto cuidam dicebat necessarium, qui morbi inextricabilis veterno vehementer implicatus vitae se cruciatui subtrahere gestiret."
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:6)
"Quae res utique te, tam prudentem tamque doctum virum, nequaquam offendet, si religiosa uxor circa salutem mariti sollicita necessariam affero pietatem."
(아풀레이우스, 변신, 10권 26:5)
Ergo igitur non de pudore iam sed de salute ipsa sollicitus, dum magister meus lectulo probe coaptando districtus inseruit et tota familia partim ministerio venationis occupata, partim voluptario spectaculo attonita meis cogitationibus liberum tribuebatur;
(아풀레이우스, 변신, 10권 35:1)
"Ergo igitur imperiis istis meis animum intende sollicitum."
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:7)
"id sacrum nec sollicita nec profana!"
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:9)
Quo facto idem sollicitus sedulum colendi frequentabam ministerium spe futura beneficiis praesentibus pignerata;
(아풀레이우스, 변신, 11권 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION