라틴어 문장 검색

otiosus et negligens, morae poenam Aegypti soluturus excidio.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 2:6)
Laudare Deum, commendare est votum, et solvere.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 3:30)
Solvitur corpore anima, et post finem vitae hujus adhuc tamen futuri judicii ambiguo suspenditur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:18)
Nam si quis debitum solvat, et in referendo injuriam faciat creditori, intolerabilius est utique, quam non reddidisse quod debebat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 7:13)
Ob hanc causam intus et foris bitumine arca constringitur, ne connexio illa facile rumpatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 4:10)
Helluones enim aut distenduntur cruditate usque ad periculum, aut plerumque solvuntur visceribus exinanitis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 2:16)
unde aiunt non totum solvi cum raditur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 4:8)
Quae si adjunctiones solvantur, transire semesos cibos, et potus defluos, hoc est hominis diluvium.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 4:10)
non deest terra obsequiis suis, non bestiae desunt muneribus suis, quae solemnes solvuntur in partus, ut homini nihil desit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:5)
Et rupti sunt omnes fontes abyssi, et cataractae coeli apertae sunt (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:1)
Altioris quoque sensus non incongrua interpretatio, si corpus humanum cui arca haec quae describitur, figuratur, septum corio judicemus a frigore aestuque defendi, quod artifex Deus ad omnium membrorum protectionem naturalibus vestivit exuviis, et quodam circonfuso induit operimento, ut neque frigore congelascat, nec aestivo calore solvatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 2:6)
Non immerito exundavit aqua, quando coeli cataractae apertae sunt, et de terra rupti sunt fontes aquarum et flumina.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 3:2)
quia sicut sanguis effusus in terram, hac atque illac spargitur, ita impiorum anima corporeae fragilitatis more solvatur (Job.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 6:4)
Ergo videamus ne quia arcus quo sagittae jaciuntur, nunc tenditur, nunc resolvitur, quamdam extensionem et remissionem videatur Scriptura significare, per quam neque penitus per nimiam extensionem universa rumpantur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 5:1)
Unde et illud majore sollicitudine solvendum arbitror, quia justus prius quae voluptuaria, quam quae necessaria sunt requirit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION