라틴어 문장 검색

hanc credo causam de illo somniandi fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 207:3)
inerant enim in utriusque nostrum animis ' vigilantium cogitationum vestigia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 208:2)
sed nihil est magnum somnianti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 209:7)
nunc quidem propter intermissionem forensis operae et lucubrationes detraxi et meridiationes addidi, quibus uti antea non solebam, nec tam multum dormiens ullo somnio sum admonitus, tantis praesertim de rebus, nec mihi magis umquam videor, quam cum aut in foro magistratus aut in curia senatum video, somniare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 210:1)
nihil tam praepostere, tam incondite, tam monstruose cogitari potest, quod non possimus somniare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 217:6)
nemo enim nostri ordinis in his locis est praeter M. Eppium quem ego Menturnis esse volui, vigilantem hominem et industrium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 11B 2:4)
sed videsne in quem hominem inciderit res publica, quam acutum, quam vigilantem, quam paratum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 13 2:4)
Troianum somniaveram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 13 13:2)
fuit enim mirifica vigilantia, qui suo toto consulatu somnum non viderit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 30 1:12)
nullas ut opinor, insidias hostium, nullam proeli dimicationem, nullam defectionem sociorum, nullam inopiam stipendi aut rei frumentariae, nullam seditionem exercitus pertimescimus, quae persaepe sapientissimis viris acciderunt, ut, quem ad modum gubernatores optimi vim tempestatis, sic illi fortunae impetum superare non possent tibi data est summa pax, summa tranquillitas, ita tamen ut ea dormientem gubernatorem vel obruere, vigilantem etiam delectare possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 1장 5:2)
'At enim dum videntur, eadem est in somnis species eorum quae vigilantes videmus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 71:1)
illud enim dicimus, non eandem esse vim neque integritatem dormientium et vigilantium nec mente nec sensu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 71:3)
non enim proferremus vino aut somno oppresses aut mente captos tam absurde, ut tum diceremus interesse inter vigilantium visa et sobriorum et sanorum et eorum qui essent aliter adfecti, turn nihil interesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 72:8)
Dormientium et vinulentorum et furiosorum visa inbecilliora ess,e dicebas quam vigilantium siccorum sanorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 118:2)
quasi quisquam neget et qui experrectus sit eum somniare, et cuius furor consederit putare non fuisse ea vera quae essent sibi visa in furore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 118:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION