라틴어 문장 검색

et exploratores cura diversa sciscitandi sua non occultabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 34장2)
sciscitanti causam apud Caecinam Tuscum epulari multos, praecipuum honore Iunium Blaesum nuntiatur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장3)
etiam confusum eum somnio proximae noctis - nam uisus erat per quietem stuprum matri intulisse - coiectores ad amplissimam spem incitauerunt arbitrium terrarum orbis portendi interpretantes, quando mater, quam subiectam sibi uidisset, non alia esset quam terra, quae omnium parens haberetur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 7장 2:1)
Somnia neque sua neque aliena de se neglegebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 91장 1:1)
Philippensi acie quamuis statuisset non egredi tabernaculo propter ualitudinem, egressus est tamen amici somnio monitus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 91장 1:2)
quidam prius somnium Catuli aliter exponunt, quasi Iuppiter compluribus praetextatis tutorem a se poscentibus unum ex eis demonstrasset, ad quem omnia desideria sua referrent, eiusque osculum delibatum digitis ad os suum rettulisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 8:5)
M. Cicero C. Caesarem in Capitolium prosecutus somnium pristinae noctis familiaribus forte narrabat:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 9:1)
reuocatum quendam a uetere exilio sciscitatus, quidnam ibi facere consuesset, respondente eo per adulationem:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 28장 1:1)
superuenitque ilico quidam Cassius nomine, iussum se somnio affirmans immolare taurum Ioui.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 57장 1:3)
latentem discurrens forte gregarius miles, animaduersis pedibus, [e] studio sciscitandi quisnam esset, ad[co]gnouit extractumque et prae metu ad genua sibi adcidentem imperatorem salutauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 10장 2:1)
somni breuissimi erat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 33장 2:1)
nec multo post ex composito inrumpere Appius nuntiatus, cui pridie ad id temporis ut adesset praeceptum erat, quasi plane repraesentaretur somnii fides, arcessi statim ac mori iussus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 37장 2:4)
ferunt Senecam proxima nocte uisum sibi per quietem C. Caesari praecipere, et fidem somnio Nero breui fecit prodita immanitate naturae quibus primum potuit experimentis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 7장 1:3)
Terrebatur ad hoc euidentibus portentis somniorum et auspiciorum et ominum, cum ueteribus tum nouis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 46장 1:1)
'hi Neronem persequuntur,' alium sciscitantem:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 48장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION