라틴어 문장 검색

Aper rapinam vitans non prodit foras.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila, feles, et aper.14)
hoc illum onerabat quod homo simplex et incautus quaedam a provincialibus ut amicus acceperat - nam fuerat in eadem provincia quaestor -. Haec accusatores furta ac rapinas, ipse munera vocabat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 6:1)
Interim fruor voluptate, cum alii divinum me, alii meis rapinis meae avaritiae occursum per ludum ac iocum dictitant.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 10:2)
Certior e multis nec tam invidiosa rapina est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 847)
quaecumque est veneris subita violata rapina, gaudet, et inprobitas muneris instar habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:490)
oderit, et dicat 'stulta rapina mea est.'
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 158:1)
scilicet eiusdem est, quamvis pugnare videntur, supplicibus facilem, sontibus esse trucem, cum tibi suscepta est legis vindicta severae, verba velut tinctu singula virus habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 618)
"fortior ille fuit, et dederat fratri Boreas ius omne rapinae ausus Erechthea praemia ferre domo."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권112)
grande caput, stantes oculi, rostra apta rapinis, canities pinnis, unguibus hamus inest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권92)
Sic ego poenas sontibus impono, sic est mea magna potestas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 42:9)
Terra nihil meruit patuitque invita rapinae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 48:3)
Aut ego, cum facibus regalia tecta cremabo, artificem mediis inmittam Terea flammis, aut linguam, aut oculos et quae tibi membra pudorem abstulerunt, ferro rapiam, aut per vulnera mille sontem animam expellam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:14)
famaque si veteris non est mentita rapinae, vos quoque iunxit Amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 4:10)
turritaque Mater an Stygia sontes dubitavit mergeret unda.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 64:6)
Fraterno sanguine sontem expulsumque domo patria Trachinia tellus accipit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 35:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION