라틴어 문장 검색

nam et quaedam participia an verba an appellationes sint, dubitari potest, quia aliud alio loco valent, ut lectum et sapiens et quaedam verba appellationibus similia, ut fraudator, nutritor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 145:4)
Iunius Maium sequitur, aut ex parte populi, ut supra diximus, nominatus, aut, ut Cingius arbitratur, quod Iunonius apud Latinos ante vocitatus diuque apud Aricinos Praenestinosque hac appellatione in fastos relatus sit, adeo ut, sicut Nisus in Commentariis fastorum dicit, apud maiores quoque nostros haec appellatio mensis diu manserit, sed post detritis quibusdam litteris ex Iunonio Iunius dictus sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 30:1)
Sic et juxta ipsam Patris proprietatem specialiter ei et maxime quae ad potentiam pertinent assignari solent, cum ex ipsius, ut dictum est, nomine, divina specialiter potentia designetur, et eo ipso quod solus ipse ingenitus dicitur, hoc est a seipso, non ab alio;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:2)
Juxta proprietates quippe trium personarum, quaedam specialiter ac tanquam proprie de aliqua earum dici vel accipi solent, quae tamen juxta earum naturam, unionem singulis inesse non ambigimus, ut sapientia Filio, charitas Spiritu sancto specialiter attribuitur, cum tamen tam Pater, quam Spiritus sanctus, seu etiam tota Trinitas sapientia sit, et similiter tam Pater ipse, quam Filius charitas dici possit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION