라틴어 문장 검색

non enim ubi prognatus, sed ut moratus quisque sit spectandum, nec qua regione, sed qua ratione uitam uiuere inierit, considerandum est.
(아풀레이우스, 변명 23:2)
specta quaeso, Maxime, ut hisce auditis subito obstipuerit, ut oculos ad terram demiserit;
(아풀레이우스, 변명 97:8)
sed ferret aequo animo hanc nominum communionem, si mimos spectauisset:
(아풀레이우스, 플로리다 4:3)
itidem si munera nostra spectaret:
(아풀레이우스, 플로리다 4:5)
* * * Bono enim studio in theatrum conuenistis, ut qui sciatis non locum auctoritatem orationi derogare, sed cum primis hoc spectandum esse, quid in theatro deprehendas.
(아풀레이우스, 플로리다 5:1)
cupio gratus uideri, sed prae gaudio nondum mihi uacat gratias agere.
(아풀레이우스, 플로리다 16:54)
"Sic pace vindicata, domoque hospitum ac salute communi protecta, non tantum impunem mel verum etiam laudabilem publice credebam fore, qui ne tantillo quidem umquam crimine postulatus, sed probe spectatus apud meos, semper innocentiam commodis cunctis antetuleram."
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:21)
"Specta denique quam parvis quamque futilibus tanta res procuretur herbulis:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 20:12)
"Tunc itaque sublimis ille vexillariis noster Lamachus spectatae virtutis suae fiducia, qua clavi immittendae foramen patebat sensim immissa manu, claustrum evellere gestiebat:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:11)
"Specta denique scaenam meae calamitatis:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 15:6)
"Spectatur ab omnibus, laudatur ab omnibus, nec quisquam, non rex, non regius, nec de plebe saltem cupiens eius nuptiarum petitor accedit:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:31)
"Fuit quidam multis officiis in aula Caesaris clarus atque conspicuus, ipsi etiam probe spectatus."
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:12)
"Spectata denique sed, oro, sollicitis animis intendite, quorsum furiosae libidinis proruperint impetus."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:15)
Specta denique quale caelesti providentia meritum reportaverit.
(아풀레이우스, 변신, 8권 16:1)
Qui cum multos videret nimio favore lusus meos spectare gestientes, obserata fore atque singulis eorum seorsus admissis, stipes acceptans non parvas summulas diurnas corradere consuerat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 19:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION