라틴어 문장 검색

illa autem virgo atque altera itidem ancillula de navi timidae desuluerunt in scapham.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS45)
Mulierculas video sedentis in scapha solas duas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 2117)
euge euge, perbene, ab saxo avortit fluctus ad litus scapham, neque gubernator umquam potuit . non vidisse undas me maioris censeo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 2119)
desiluit haec autem altera in terram e scapha.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 2127)
navi timidae ambae in scapham insiluimus, quia videmus ad saxa navem ferrier;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 386)
nos cum scapha tempestas dextrovorsum differt ab illis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 388)
Apollonia quoque cum circumsederetur et specus hostes fodiendo cogitarent sine suspicione intra moenia penetrare, id autem a speculatoribus esset Apolloniatibus renuntiatum, perturbati nuntio propter timorem consiliis indigentes animis deficiebant, quod neque tempus neque certum locum scire poterant, quo emersum facturi fuissent hostes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장36)

SEARCH

MENU NAVIGATION