라틴어 문장 검색

Si dolor atque inflammatio est in iis partibus, quibus uiscera continentur, frequenter spirare signum malum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 35:3)
In hoc genere morborum emisisse sanguinem, concussisse uehementibus gestationibus corpus, in lumine habuisse, imperasse famem, sitim, uigiliam prodest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 13:5)
concutiendumque multa gestatione corpus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 12:3)
Si id crurum inbecillitas prohibet, uel gestetur, uel motu lecti concutiatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 3:4)
quae, cum spiramus, attollitur, cum cibum potionemque adsumimus, arteriam claudit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 3:6)
Omne in difficultate spirandi consistit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 1:2)
cum uehementior est, ut spirare aeger sine sono et anhelatione non possit, *α*σ*θ*μ*α:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 1:5)
Pulmone uero icto spirandi difficultas est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 13:1)
Igitur interdum euenit, modo in altero oculo, modo in utroque, aut ex ictu aliquo aut ex morbo comitiali, aut ex distentione neruorum, qua uehementer ipse oculus concussus est, ut is neque quoquam intendi possit, neque omnino consistat, sed huc illucue sine ratione moueatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 65:3)
atque ita concussa aure id quod inest excidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 25:6)
Nam bona signa sunt somnum capere, facile spirare, siti non confici, cibum non fastidire:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 1:2)
tum is concutiendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 1:7)
idque etiam maiore periculo in superioribus dentibus fit, quia potest tempora oculosue concutere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 2:3)
Repositis omnibus, leuiter homo concutiendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 3:1)
uncus inicitur calculo sic, ut facile eum concussum quoque teneat, ne is retro reuoluatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION