라틴어 문장 검색

non potes effugere huius culpae poenam te patrono ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 26 1:2)
his de causis ego huic causae patronus exstiti, non electus unus qui maximo ingenio sed relictus ex omnibus qui minimo periculo possem dicere, neque uti satis firmo praesidio defensus Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 2장 1:1)
huic autem patronos propter Chrysogoni gratiam defuturos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 10장 2:5)
patronos huic defuturos putaverunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 11장 1:5)
qui locus ingenium patroni requirit aut oratoris eloquentiam magno opere desiderat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 12장 2:9)
unum illud spectavi quod Chrysogonus aiebat neminem isti patronum futurum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 21장 1:11)
verum ego forsitan propter multitudinem patronorum in grege adnumerer, te pugna Cannensis accusatorem sat bonum fecit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 32장 1:7)
nam cum multos veteres a maioribus Roscii patronos hospitesque haberent, omnis eos colere atque observare destiterunt ac se in Chrysogoni fidem et clientelam contulerunt.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 37장 1:4)
quae omnia si, quem ad modum solent liberti nequam et improbi facere, in patronum suum voluerit conferre, nihil egerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 45장 1:3)
domi suae nobilissimus vir, senatus propugnator atque illis quidem temporibus paene patronus, avunculus huius iudicis nostri fortissimi viri, M. Catonis, tribunus plebis M. Drusus occisus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장1)
clarissimus et fortissimus vir consul, inimicus Clodio, P. Lentulus, ultor sceleris illius, propugnator senatus, defensor vestrae voluntatis, patronus publici consensus, restitutor salutis meae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 1:2)
si, ubi ita interdictum est et sponsio facta, ego me ad iudicem sic defendam vi me deiecisse confitear, dolo malo negem, ecquis me audiat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 12장 1:3)
nam in hoc posteriore, nisi ipse egomet deiecissem, vincerem sponsionem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 12장 2:2)
ego ipse tecto illo disturbato si hodie postulem, quod vi aut clam factum sit, tu aut per arbitrum restituas aut sponsione condemneris necesse est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 23장 1:3)
verum ita se res habet, ut ego, qui neque usu satis et ingenio parum possum, cum patrono disertissimo comparer, P. Quinctius, cui tenues opes, nullae facultates, exiguae amicorum copiae sunt, cum adversario gratiosissimo contendat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 1장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION