라틴어 문장 검색

Itaque graves motus nostrae adolescentiae fida senectutis statione placidantur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:22)
ut tamquam in salo maris tutam navibus stationem, portu quodam tuae mentis exhibeas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:24)
Et recte fumo iniquitas comparatur, quae velut quadam saeculari caligine aciem mentis obducit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 6:18)
sed aperte Dominicae gratia passionis, et splendor resurrectionis aciem mentis illuminet.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 3:16)
Id exemplo instructae aciei, ac naturae ipsius instituto exponitur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 1:3)
Nonne cernimus velut aciem quamdam virtutum ordinatam in praelium;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 3:1)
ut inferiores in medio sint, dextera laevaque velut in cornibus validiores, per quos tota acies robur accipiat?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 3:2)
ut quasi laboranti cornui opem ferat, et eam partem aciei suscipiat quae plus laborat;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:12)
Addidit etiam illic supportatoria immobilia esse, quod sanctorum statio stabilis et firma sit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 2:7)
Pili ipsi qui orbem oculorum praetexunt, et velut quamdam aciem praetendunt, ne sorde aliqua vel pulveris caligine pupilla laedatur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 4:7)
cum enim steterit lepra, ut jam non diffundatur, tunc ait mundam esse leprae stationem quamdam et mansionem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:15)
Malitia igitur amat diluvium, et consortium justae mentis refugit, et quasi desolata, et sine aliqua statione remanet nullam habens cum virtute communionem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:3)
eo quod alibi tamquam columba, ita hujusmodi virtus stationem tutissimam invenire non possit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:12)
ubi periculum est, viriles quaedam et fortiores disceptationes menti adhaereant, et eo se mens quasi quamdam tueatur sobolem filiorum, quo tempestatibus et gravioribus passionibus acies quaedam virilis occurrit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 4:2)
Cognitis enim pilatorum caesorumque funeribus, nemo deinde ad has stationes navem, sed ut Scironis praerupta letalia declinantes, litoribus Cypriis contigui navigabant, quae Isauriae scopulis sunt controversa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION