라틴어 문장 검색

et re vera sine calore nihil nascitur, adeo ut de septentrione dicat sterili non quicquam frigore gignit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2656)
nam molles feraces sunt, ut in georgicis docet et cui putre solum, namque hoc imitamur arando.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7465)
aut re vera herbam Paeoniam dicit, cuius Creta ferax est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7692)
nam Hiberia pars Ponti est inter Persidem et Armeniam, ubi optime colores diversi tinguntur, ut ostendit Horatius dicens herbasque quas Iolcos atque Hiberia mittit, venenorum ferax.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5794)
nunc omnis ager nunc omnis parturit arbos ipse alibi "parturit almus ager". sane bene subdidit 'nunc frondent silvae' referens ad arbores steriles:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 561)
myricae virgulta sunt humillima et sterilia, quod vulgo ta- maricium dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 21)
'steriles' autem ave- nas secundum situm dixit Italiae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 372)
agrum vero tenuem et sterilem autumnali tantum tempore arandum, ne, si etiam verno araveris, exiguus eius umor siccetur aestate.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4332)
hic sterilem in tenui et infecunda:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 694)
'saturare' autem 'pudeat sola' id est non erubescas sterilem agrum fimo pingui saturare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 802)
esse etiam Gargara civitatem in radicibus Idae montis in provincia Moesia Asiae, quam constat naturaliter uliginosam et ob hoc frugum feracem in tantum, ut multi poetae Graeci Gargara abusive pro cuiusvis rei multitudine vel copia posuerint.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1028)
male pingvis non pinguis, id est sterilis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1051)
contra "felicem- que trahit limum". steriles avenae ad discretionem earum, quae seruntur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1542)
"nec non et sterilis quae stirpibus exit ab imis". alibi pro ipsa arbore:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1713)
quintam fuge dicitur enim hic numerus Minervae esse consecratus, quam sterilem esse constat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2771)

SEARCH

MENU NAVIGATION