라틴어 문장 검색

quae ut augendae infamiae composita, sic reliqua non in obscuro habentur, una die quadraginta milium spatium emensum esse Paetum, desertis passim sauciis, neque minus deformem illam fugientium trepidationem quam si terga in acie vertissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 16장3)
eoque strages hominum minor, delubra deum et porticus amoenitati dicatae latius procidere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 40장4)
Non vidit Agricola obsessam curiam et clausum armis senatum et eadem strage tot consularium caedes, tot nobilissimarum feminarum exilia et fugas.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 1:1)
Otho cruento adhuc foro per stragem iacentium in Capitolium atque inde in Palatium vectus concedi corpora sepulturae cremarique permisit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 47장5)
ipsi medio vagi, abiectis armis, magna pars saucii aut palantes, in montem Vocetium perfugere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 68장5)
sed praecipuus et cum praesenti exitio etiam futuri pavor subita inundatione Tiberis, qui immenso auctu proruto ponte sublicio ac strage obstantis molis refusus, non modo iacentia et plana urbis loca, sed secura eius modi casuum implevit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 86장3)
cum augeret stragem trepidatio eoque acrius e moenibus vulnerarentur, rediere infracta partium fama.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장7)
immensum id spatium, obstructae strage corporum viae, quo plus caedis fuit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장2)
sed plurima strages ad septimum ab urbe lapidem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 88장3)
pulsi cum sauciis integri suomet ipsi metu et angustiis viarum conflictabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 16장9)
ipsam aquilam Atilius Verus primi pili centurio multa cum hostium strage et ad extremum moriens servaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 22장10)
lateque cladem intulisset ni duo milites praeclarum facinus ausi, arreptis e strage scutis ignorati, vincla ac libramenta tormentorum abscidissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 23장5)
pondera saxorum Vitelliani provolvunt, disiectam fluitantemque testudinem lanceis contisque scrutantur, donec soluta compage scutorum exanguis aut laceros prosternerent multa cum strage.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 27장9)
integri cum sauciis, semineces cum expirantibus volvuntur, varia pereuntium forma et omni imagine mortium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 28장3)
Germani multa cum strage nostrorum navem abripiunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 27장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION