라틴어 문장 검색

ponam vero ea quae prompta, et iis morbis de quibus protinus dicturus sum, apta, corpus erodunt, et sic eo, quod mali est, extrahunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 1:3)
itaque nisi in quibus prompte id facere consuerunt, non sunt adhibenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 4:5)
manu strenua, stabili, nec umquam intremiscente, eaque non minus sinistra, quam dextra ;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, Praefatio. De chirurgia, ejusque historia, et de optimi Chirurgi qualitatibus. 4:2)
tum vivere caste pasperius, cum prompta Venus;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:146)
tum promptius ibunt te socio, tum conspicuus gratusque geretur sub te teste labor."
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:202)
equidem si carmen in unum tantarum sperem cumulos advolvere rerum, promptius imponam glaciali Pelion Ossae.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:5)
nubiferas Alpes Appenninique recessus Garganique nives Hecaërge prompta fatigat.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:156)
ac rursus praemio prosequimur eos, qui strenue atque industrie se gerunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 18:4)
Non solum enim fortem, sed et acuminis strenui ministrum postulat, ideoque vineta plurimum per alligatos excoluntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 4:3)
videlicet quia ipsis in re rustica multum callentibus prompta erat et ante oculos paene exposita.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 3:2)
Nonnulli strenue fabricant navigia, nec consummata perinde instruunt armamentis ministrisque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 1:3)
Nam hi et ad obsequia reperiuntur habiles, et ad certamina laboremque promptissimi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 4:3)
Magister autem pecoris acer, durus, strenuus, laboris patientissimus, alacer atque audax esse debet, et qui per rupes, per solitudines, per vepres facile vadat, et non, ut alterius generis pastores, sequatur, sed plerumque ut antecedat gregem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 9:1)
Maxime strenuum pecus est capella praecedens;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 9:2)
Mares autem, quamvis non ad pugnam neque ad victoriae laudem prae-parentur, maxime tamen generosi probantur, ut sint elati, alacres, vigilaces, et ad saepius canendum prompti, nec qui facile terreantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION