라틴어 문장 검색

autem Lentulus Marcellinus nec umquam indisertus et in consulatu pereloquens visus est, non tardus sententiis, non inops verbis, voce canora, facetus satis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장 3:3)
vox canora, verba non horrida sane, ut plena esset animi et terroris oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 77장 2:5)
Vox canora et suavis, motus et gestus etiam plus artis habebat quam erat oratori satis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 88장 3:4)
sonus erat dulcis, litterae neque expressae neque oppressae, ne aut obscurum esset aut putidum, sine contentione vox nec languens nec canora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 171:5)
Gravitatem Africanus, lenitatem Laelius, asperitatem Galba, profluens quiddam habuit Carbo et canorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 28:5)
omnino canorum illud in voce splendescit etiam nescio quo pacto in senectute, quod equidem adhuc non amisi, et videtis annos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 37:2)
Cum igitur hoc animal tam sit canorum sua sponte, quid in mentem venit Callistheni dicere deos gallis signum dedisse cantandi, cum id vel natura vel casus efficere potuisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 83:4)
cum igitur hoc animal tam sit canorum sua sponte, quid in mentem venit Callistheni dicere deos gallis signum dedisse cantandi, cum id vel natura vel casus efficere potuisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 83:4)
cum ad Clodium ventum est, cupiit diem consumere neque ei finis est factus, sed tamen cum horas tris fere dixisset, odio et strepitu senatus coactus est aliquando perorare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 2 8:6)
heri nescio quid in strepitu videor exaudisse cum diceres te in Tusculanum venturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 48 2:1)
hic tibi strepitus, fremitus, clamor tonitruum et rudentum sibilus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 2 1:10)
'illud est album, hoc dulce, canorum illud, hoc bene olens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 29:2)
Nactus sum etiam qui Xenophontis similem esse se cuperet, cuius sermo est ille quidem melle dulcior, sed a forensi strepitu remotissimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 5:2)
pedum crepitus, strepitus hominum, corporum umbrae et si quid eius modi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 12장 2:4)
mire opifex numeris veterum primordia vocum atque marem strepitum fidis intendisse Latinae, mox iuvenes agitare iocos et pollice honesto egregius lusisse senex.
(페르시우스, 풍자, satire 63)

SEARCH

MENU NAVIGATION