라틴어 문장 검색

Et in his quidem bene studiosum te esse cognovi et fama tua multum delector multumque tibi in domino gratulor, ita ut haec epistula magis tibi sit speculum, ubi qualis sis videas, quam ubi discas qualis esse debeas.
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 8:1)
Quorum in numero vos per illius gratiam congregatos esse gaudete, sustinentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis.
(아우구스티누스, 편지들, 48. (A. D. 423 Epist. CCX) Dilectissimae et Sanctissimae Matri Felicitati et Fratri Rustico et Sororibus Quae Vobiscum Sunt Augustinus et Qui Mecum Sunt In Domino salutem 1:9)
magis autem studeant non de parentum divitum dignitate sed de pauperum sororum societate gloriari.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 6:3)
Nos pro tuis iniuriis continuis animo tenus commoti inimiciter tecum bellare studemus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VIII 9:2)
Hannibal audaci dum pectore de me hortatur Ne bellum faciam, quem credidit esse meum cor Suasorem summum et studiosum robore belli.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, II 10:2)
Deinceps studiosius accuratiusque ipsi Athenienses auxerunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVII 2:2)
nam qui instat, inquit, alicui eumque properans urget opprimereque eum studet festinatque, aut contra de cuius periculo et exitio festinatur, is uterque 'infestus' dicitur ab instantia atque imminentia fraudis, quam vel facturus cuipiam vel passurus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 7:3)
Dum se Gallus iterum eodem pacto constituere studet, Manlius iterum scuto scutum percutit atque de loco hominem iterum deiecit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 18:1)
Is libros reliquit quos Studiosorum inscripsit, non medius fidius usquequaque aspernandos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XVI 3:1)
Si quis in ea re studebat aut sese ad convivia adplicabat, ' crassator' vocabatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 6:5)
Cur, inquit, hoc me potius rogas quam ex istis aliquem peritis studiosisque iuris, quos adhibere in consilium iudicaturi soletis?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 2:2)
Erucius Clarus, qui praefectus urbi et bis consul fuit, vir morum et litterarum veterum studiosissimus, ad Sulpicium Apollinarem scripsit, hominem memoriae nostrae doctissimum, quaerere sese et petere, uti sibi rescriberet quaenam esset eorum verborum sententia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVIII 3:1)
Item 'mei' qui scribit in casu interrogandi, velut cum dicimus ' mei studiosus,' per i unum scribat, non per e;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVI 5:4)
Quamobrem non tam id mirabamur errasse in ea re M. Tullium, quam non esse animadversum hoc postea correctumque vel ab ipso vel a Tirone, liberto eius, diligentissimo homine et librorum patroni sui studiosissimo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VI 3:1)
Illud adeo ab utriusque oratoris studiosis animadversum et scriptum est, quod Demosthenes et Cicero pari aetate inlustrissimas primas orationes in causis dixerunt, alter Κατα` ̓Ανδροτίωνοσ et Κατα` Τιμοκράτουσ septem et viginti annos natus, alter anno minor Pro P. Quinctio septimoque et vicesimo Pro Sex.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVIII 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION