라틴어 문장 검색

terrebat et proximus annus lugubris duorum consulum funeribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 599:1)
ubi cum L. Veturius Philo pugnatum cum Hannibale esse suprema Carthaginiensibus pugna finemque tandem lugubri bello inpositum ingenti laetitia patrum exposuisset, adiecit Verminam etiam Syphacis filium, quae parva bene gestae rei accessio erat, devictum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 528:1)
quarum conspectum repente incendium tam lugubre fuisse Poenis quam si ipsa Carthago arderet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 587:3)
nam si haec non nubat, lugubri fame familia pereat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 136)
hoc autem ita esse a serpentibus licet aspicere, quae, per calorem cum exhaustam habent umoris refrigerationem, tunc acerrime moventur, per brumalia autem et hiberna tempora ab mutatione caeli refrigeratae, inmotae sunt stupore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장33)
cometae sanguinei lugubre rubent pro 'lugubriter'. cometae autem latine crinitae appellantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2721)
si in tantae felicitatis apparentia, mea parvitas erubuit, cum humanae fragilitatis ignorantiae tenebrosa caligo, admirationis impotens hebetudo, frequensque stuporis concussio, quodam germanitatis foedere socientur, ut ex horum sociabili contubernio, humanae naturae fragilitas sit quasi discipulus a disciplinante convictus suorum mores informante, qui in novorum primitiis, in magnorum stipendiis, etiam ignorantia tenebrari, et stupore percuti, et admiratione saepe solet vulnerari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION