라틴어 문장 검색

nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante suavius, in primis placet et pollere videtur, posteriorque fere melior res illa reperta perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:16)
Cum solstitiali die, qui Saturnaliorum festa quibus illa convivia celebrata sunt consecutus est, forensi cura vacuus laetiore animo essem domi, eo Eusebius cum paucis e sectatoribus suis venit, statimque vultu renidens:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 9:2)
Ad haec cum Caecina renidens taceret, et Servius a Symmacho rogatus esset, quidnam de his existimaret:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 4:1)
Hic cum omnes exhorruissent, Praetextatus renidens:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 2:1)
Ad haec Praetextatus renidens:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 5:1)
Nam quia id arboris genus nuces habet quae sunt suaviore sapore quam glans est, hunc fructum antiqui illi, qui egregium glandique similem ipsamque arborem deo dignam existimabant, Iovis glandem appellaverunt, quae nunc litteris interlisis iuglans nominatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 3:2)
Quid enim suavius quam duos praecipuos vates audire idem loquentes?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 16:2)
Nec me animi fallit, quam sint obscura, sed acri Percussit thyrso laudis spes magna meum cor, Et simul incussit suavem mi in pectus amorem Musarum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 3:2)
Si non aurea sunt iuvenum simulachra per aedes, Lampadas igniferas manibus retinentia dextris, Lumina nocturnis epulis ut subpeditentur, Nec domus argento fulgens auroque renidens, Nec citharam reboant laqueata aurataque templa:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 5:2)
Is cum aeger adsidenti amico diceret frigidas se habere manus, renidens ille ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 15:2)
Ad haec renidens Symmachus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 8:1)
Nam vinum cum in infantia est, dulce, cum pubescit, magis suave quam dulce est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 15:4)
Vocavit enim mel dulce et vinum suave.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 16:3)
Mustum igitur cum necdum suave est, sed tantummodo dulce, horrore quodam tantum sumi de se non patitur quantum sufficiat ebrietati.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 16:4)
Et Disarius renidens:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION