라틴어 문장 검색

Corpus ergo, et aestate et subinde meridianis caloribus relaxatum, subito frigore excipitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 2:5)
ubi is deorsum ad pedes subinde delabitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 5:2)
At si sanguis aut pus in urina est, uel uesica uel renes exulcerati sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 11:3)
At si paulatim destillat, uel si sanguis per hanc editur, et in eo quaedam cruenta concreta sunt, idque ipsum cum difficultate redditur, et circa pubem inferiores partes delent, in eadem uesica uitium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 13:1)
Quidam etiam, cum torquentur, pedes inter se, subinde mutatis uicibus, inplicant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 15:3)
nonnumquam, si digitum admouerunt, ubi uesicae ceruicem is urguet, calculum sentiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 15:5)
Ex uesica dolenti si purulenta urina processit, inque ea leue et album subsedit, metum detrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 1:2)
Contra si uesica cum febre continenti dolet, neque uenter quicquam reddit, malum atque mortiferum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 21:1)
si sitis urget, si post potionem urina non redditur (quod euenit, quia tunc liquor omnis non in uesicam sed intestina descendit);
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 32:3)
pertinetque ad rem omnium proprietates nosse, primum ut sani sciant, quomodo his utantur, deinde ut exsequentibus nobis morborum curationes liceat species rerum, quae adsumendae erunt, subicere, neque necesse sit subinde singulas eas nominare.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 1:3)
Neque de re sed de uerbo controuersiam mouent, qui, cum aliter aliterque in eodem morbo febres accedunt, non easdem inordinate redire, sed alias aliasque subinde oriri dicunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 6:1)
Vnum illud est, quod semper, quod ubique seruandum est, ut aegri uires subinde adsidens medicus inspiciat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 8:4)
et saepius eodem die, si inter plures accessiones subinde uis corpori deest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 9:6)
ubi uero aut desinunt aut leuantur, semper quidem incipiendum est ab aliquo ex materia leuissima, adiciendum uero aliquid ex media, ratione habita subinde et uirium hominis et morbi.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 11:4)
Prodestque in uetere quartana subinde mutare uictus genus, a uino ad aquam, ab aqua ad uinum, a lenibus cibis ad acres, ab acribus ad lenes transire;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 16장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION