라틴어 문장 검색

patietur, perferet, non succumbet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 17:5)
sed re succumbere non oportebat verbis gloriantem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 30:4)
nam dum tibi turpe nec dignum viro videbitur gemere, eiulare, lamentari, frangi, debilitari dolore, dum honestas, dum dignitas, dum decus aderit, tuque in ea intuens te continebis, cedet profecto virtuti dolor et animi inductione languescet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 31:2)
pugiles vero, etiam cum feriunt adversarium, in iactandis caestibus ingemescunt, non quod doleant animove succumbant, sed quia profundenda voce omne corpus intenditur venitque plaga vehementior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 56:3)
quid iaces aut quid maeres aut cur succumbis cedisque fortunae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 35:8)
inportant enim aegritudines anxias atque acerbas animosque adfligunt et debilitant metu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 34:4)
Quid autem est non miserius solum, sed foedius etiam et deformius quam aegritudine quis adflictus debilitatus iacens?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 35:3)
is ardentis faces intentat, is fortitudinem, magnitudinem animi, patientiam se debilitaturum minatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 76:7)
huic igitur succumbet virtus, huic beata sapientis et constantis viri vita cedet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 77:1)
Ego adhuc servo nunquam succubui, nec hoc dii sinant, ut amplexus meos in crucem mittam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:14)
Ne succumbe malis:
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 6:3)
Novissime succumbit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, De lusu et severitate.7)
Unde accidit ut ii qui sedentes agunt, quamvis illis maxima ex parte supersint eadem illa quae stantibus, tamen hoc quod sedent quasi debilitentur et deprimantur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 3:1)
Quamquam minor vis bonis quam malis inest, ac sicut ἀμαθία με`ν θράσοσ, λογισμο`σ δε` ὄκνον φέρει, ita recta ingenia debilitat verecundia, perversa confirmat audacia.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 3:2)
Nonne si prima quaeque improbari putas, debilitaris et concidis?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION