라틴어 문장 검색

iamque calida aqua eatenus necessaria est, ut sanies remoueatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 57:2)
plurimique sub frigido sudore moriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 64:8)
in his sanies esse uidetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 1:5)
Serpitque id nonnunquam sanescente eo, quod primum uitiatum est, nonnunquam etiam exulcerato, ubi ruptis pusulis ulcus continuatur umorque exit, qui esse inter saniem et pus uideri potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 16:5)
Exit sanies non multa sed tenuis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 21:2)
nonnunquam umor exit, sed non multus, qui referre uel pus uel saniem uidetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 22:6)
Nam modo circa totum corpus partemue aspritudo quaedam fit, similis iis pusulis, quae ex urtica uel sudore nascuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 56:3)
exitque aut pus aut sanies aut utrumque;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 57:9)
Exit ex quibusdam sanies, fitque ex his continuata exulceratio pruriens;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 61:3)
eaque sine oleo in balineo ante sudorem insperguntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 72:9)
continereque in lectulo se, donec omnis calor, qui conceptus est, finiatur desinatque sudor, qui necessario in capite collectus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 24:3)
Saepe enim post haec grauis somnus, saepe sudor, saepe alui deiectio pituitae cursum finit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 25:3)
Cuicumque uero oculi caligabunt, huic opus erit multa ambulatione atque exercitatione, frequenti balneo, ubi totum quidem corpus perfricandum est, praecipue tamen caput, et quidem irino, donec insudet, uelandumque postea nec detegendum antequam sudor et calor domi conquierint.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 63:1)
- Sed sic laborantes inungui oportet sanie iocineris maxime hirquini, si minus, caprini, ubi id assum coquitur, excepta;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 68:3)
Quae si uetustiora sunt et multa sanies fluit, apta compositio est, quae ad auctorem Erasistratum refertur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION