라틴어 문장 검색

nam et imperator falsis utitur saepe, ut Hannibal, cum inclusus a Fabio, sarmentis circum cornua deligatis incensisque, per noctem in adversos montes agens armenta speciem hosti abeuntis exercitus dedit, sed fefellit, ipse, quid verum esset, non ignoravit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 287:2)
ut redeat Hannibal, si Scipio exercitum in Africam transtulerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 234:2)
melior dux Scipio quam Hannibal;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 142:2)
ut Virgilius carmen, et Horatius acrem tibiam Hannibalemque dirum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 48:3)
ut cum Hannibalis bellicis laudibus ampliatur virtus Scipionis, et fortitudinem Gallorum Germanorumque miramur, quo sit maior C. Caesaris gloria.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 174:3)
huius enim sunt generis, cum ab Hannibale caesa apud Cannas sexaginta milia dicimus, et Vergilii Vergilium;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 245:1)
Bello Punico secundo, quo dux Carthaginiensium Hannibal post magnitudinem nominis Romani Italiae opes maxime attriuerat, Masinissa rex Numidarum in amicitiam receptus a P. Scipione, cui postea Africano cognomen ex virtute fuit, multa et praeclara rei militaris facinora fecerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 5장4)
Una Hannibalem hiberna solverunt et indomitum illum nivibus atque Alpibus virum enervaverunt fomenta Campaniae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 5:3)
Si faceremus, quod fecit Hannibal, ut interrupto cursu rerum omissoque bello fovendis corporibus operam daremus, nemo non intempestivam desidiam victori quoque, nedum vincenti, periculosam merito reprehenderet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 7:1)
Itaque locum dedit legibus et se Liternum recepit tam suum exilium rei publicae inputaturus quam Hannibalis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 3:4)
victor Hannibalis, victor Antiochi, sui consulatus decus, fraterni sponsor, ni per ipsum mora esset, eum Iove reponeretur ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 107:6)
iram ante vicit quam Hannibalem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 66:4)
Non relicto Hannibale et Punico exercitu omnibusque, quibus irascendum erat, bellum in Africam transtulit tam lentus, ut opinionem luxuriae segnitiaeque malignis daret ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 67:1)
Quae non sunt irae, non magis quam tristitia est, quae ad conspectum mimici naufragii contrahit frontem, non magis quam timor, qui Hannibale post Cannas moenia circumsidente lectorum percurrit animos, sed omnia ista motus sunt animorum moveri nolentium nec adfectus sed principia proludentia adfectibus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 12:2)
Hannibalem aiunt dixisse, cum fossam sanguine humano plenam vidisset :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 27:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION