라틴어 문장 검색

ab eo supplex infimis precibus auxilium itineri, quoniam bello non poterat, quattuor milia Maurorum impetravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 411:1)
igitur Mauris inde, sicut convenerat, retro ad regem remissis, quamquam aliquanto minor spe multitudo nec cum qua tantam rem adgredi satis auderet convenerat, ratus agendo ac moliendo vires quoque ad agendum aliquid conlecturum, proficiscenti ad Syphacem Lacumazae regulo ad Thapsum occurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 413:1)
mauros Numidasque Masinissae inpotenti futuro dominatu terret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 445:1)
cum maxime haec imperator apud Carthaginienses, duces suarum gentium inter populares, pleraque per interpretes inter immixtos alienigenis agerent, tubae cornuaque ab Romanis cecinerunt, tantusque clamor ortus ut elephanti in suos, sinistrum maxime cornu, verterentur, Mauros ac Numidas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 447:1)
sic Suebi a ceteris Germanis, sic Sueborum ingenui a servis separantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 38장 2:2)
silvam esse ibi infinita magnitudine, quae appellatur Bacenis; hanc longe introrsus pertinere et pro nativo muro obiectam Cheruscos ab Suebis Suebosque ab Cheruscis iniuriis incursionibusque prohibere: ad eius initium silvae Suebos adventum Romanorum exspectare constituisse.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 10장5)
Cognita Caesar causa reperit ab Suebis auxilia missa esse; Ubiorum satisfactionem accipit, aditus viasque in Suebos perquirit.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 9장8)
Eodem anno in Corsicam insulam contra Mauros, qui eam vastabant, classis de Italia a Pippino missa est, cuius adventum Mauri non expectantes abscesserunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 806 174:1)
Treveri autem, pagos centum Sueborum ad ripas Rheni consedisse, qui Rhemum transire conarentur; his praeesse Nasuam et Cimberium fratres. Quibus rebus Caesar vehementer commotus maturandum sibi existimavit, ne, si nova manus Sueborum cum veteribus copiis Ariovisti sese coniunxisset, minus facile resisti posset.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 37장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION