라틴어 문장 검색

Facis pro cetera reverentia quam mihi praestas, quod tam sollicite petis ut tribunatum, quem a Neratio Marcello clarissimo viro impetravi tibi, in Caesennium Silvanum propinquum tuum transferam.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 8 1:1)
Praeterea intellego mihi quoque gloriae fore, si ex hoc tuo facto non fuerit ignotum amicos meos non gerere tantum tribunatus posse verum etiam dare.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 8 3:2)
Excesseramus sane manifestis illis apertisque suffragiis licentiam contionum.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 3:1)
Quae nunc immodico favore corrupta ad tacita suffragia quasi ad remedium decucurrerunt;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 7:1)
Est enim periculum ne tacitis suffragiis impudentia irrepat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 8:1)
Hunc rogo semestri tribunatu splendidiorem et sibi et avunculo suo facias.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 4 2:1)
Etenim cum sic te, sic Bassum diligamus, ut et illum cuiuscumque et tuum quemcumque quaestorem in petendis honoribus omni ope labore gratia simus iuvaturi, perquam iucundum nobis erit, si in eundem iuvenem studium nostrum et amicitiae meae et consulatus tui ratio contulerit, si denique precibus meis tu potissimum adiutor accesseris, cuius et suffragio senatus libentissime indulgeat et testimonio plurimum credat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 13:1)
Scripseram tibi verendum esse, ne ex tacitis suffragiis vitium aliquod exsisteret.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 25 1:1)
Quibus ex causis exigo ut venias, et suffragio meo tuum iungas.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 8:1)
Quin etiam, cum insolentiam cuiusdam tribunatum plebis inituri vereretur, idque indicasset mihi, respondi:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 3:1)
Ille me in tribunatu liberorum iure praecessit, ego illum in praetura sum consecutus, cum mihi Caesar annum remisisset.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 16 2:2)
Minus miraberis me tam instanter petisse, ut in amicum meum conferres tribunatum, cum scieris quis ille qualisque.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 22 1:1)
Latum clavum in domo mea induerat, suffragio meo adiutus in petendis honoribus fuerat;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 2:1)
redit animo ille latus clavus in penatibus meis sumptus, redeunt illa prima illa postrema suffragia mea, illi sermones illae consultationes.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 6:2)
onerat tribunatus, praetura atque haec ipsa legatio quasi praemium data.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 8:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION