라틴어 문장 검색

A mediisque naribus aut superiorum dentium gingivis per medium palatum una procedit, aliaque transversa idem palatum secat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장22)
Foramina autem intra caput maxima oculorum sunt, deinde narium, tum quae in auribus habemus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장24)
Narium duo foramina ossa medio discernuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장26)
siquidem hae primum a superciliis angulisque oculorum osse inchoantur ad tertiam fere partem;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장27)
Sed ea foramina, quae a summis ad imas nares simplicia sunt, ibi rursus in bina itinera dividuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장29)
4 Igitur ubi ea percussa, protinus requirendum est, num bilem homo is vomuerit, num oculi eius occaecati sunt, num obmutuerit, num per nares auresve sanguis ei fluxerit, num conciderit, num sine sensu quasi dormiens iacuerit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장1)
Omnibusque ea locis commode inducitur excepta frontis ea parte, quae paulum super id est, quod inter supercilia est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장101)
5 In naribus vero et os et cartilago frangi solet, et quidem modo adversa, modo a latere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장1)
Si adversa ambo fracta sunt alterumve ex iis, nares desidunt, difficulter spiritus trahitur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장2)
si cartilago, in alteram partem nares declinantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장4)
Sed si adversa ea fracta est, aequaliter utraque naris inplenda est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장9)
id enim corpori quasi gluten inhaerescit et, cum induruit, nares commode continet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장13)
Sin quod intus inditum est laedit, sicut maxime fit, ubi interior cartilago perfracta est, excitatae nares eadem tantummodo habena continendae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장14)
atque ubi adversum id ictum est, utraque naris inplenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장18)
Illud et in hac et in naribus ignorari non oportet, non quidem cartilaginem ipsam glutinari, circa tamen carnem increscere solidarique eum locum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 6장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION