라틴어 문장 검색

Aeque immensum erit, si percurrere coepero, ipsa res publica quam ingrata in optimos ac devotissimos sibi fuerit quamque non minus saepe peccaverit, quam in ipsam peccatum est.
(세네카, 행복론, Liber V 99:2)
Alter totam porticum perscrutatus est, alia quoque loca, in quibus illum inveniri posse sperabat, percucurrit et domum non minus lassus quam irritus redit ;
(세네카, 행복론, Liber VI 47:3)
Atqui haec est pars temporis nostri sacra ac dedicata, omnis humanos casus supergressa, extra regnum fortunae subducta, quam non inopia, non metus, non morborum incursus exagitet ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 58:2)
Quoniam priorem partem percucurrimus, ad alteram transeamus, qua quibusdam propriis, plerisque vero communibus contumeliam refutabimus.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 53:1)
Quae non sunt irae, non magis quam tristitia est, quae ad conspectum mimici naufragii contrahit frontem, non magis quam timor, qui Hannibale post Cannas moenia circumsidente lectorum percurrit animos, sed omnia ista motus sunt animorum moveri nolentium nec adfectus sed principia proludentia adfectibus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 12:2)
sic nostra longum forma percurrens iter deperdit aliquid semper et fulget minus nec illa vetus est.
(세네카, Hercules Oetaeus 6:30)
intimis fervet ferus [penitus medullas atque per venas meat] visceribus ignis mersus et venas latens ut agilis altas flamma percurrit trabes.
(세네카, 파이드라 9:13)
iam iam superno numiui grates ago, quod icta nostra cecidit Antiope manu, quod non ad antra Stygia descendens tibi matrem reliqui, profugus ignotas procul percurre gentes:
(세네카, 파이드라 13:17)
O quantum magnitudo tua rerum quoque naturam supergressa est!
(세네카, Suasoriae, chapter 1 3:8)
descituras gentes, si Alexandrum rerum naturae terminos supergressum enotuisset;
(세네카, Suasoriae, chapter 1 10:7)
Et tamen si ad aetatem annorumque numquam obseruatum uiris fortibus numerum respicimus, sexaginta supergressus es nec potes non uideri nimis uixisse, qui moreris reipublicae superstes.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 6:3)
Deinde etiam quas petere posset regiones percucurrit:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 11:11)
vidistis toto sonitus percurrere caelo, fulminaque aetheria desiluisse domo:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1629)
praeterea quidquid Latialibus indere libris prisca aetas studuit, totum percurrere suetus:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 82)
"tantumque modum servabat ut illum narraret rumor iam rebus parcere nati, Senserat hoc sed forte ducis iam livida coniunx augeri famam pueri, suffusaque bili coxerat internum per barbara corda venenum, ilicet explorat caelum totamque volutis percurrit mathesim numeris, interrogat umbras, fulmina rimatur, libras videt, undique gaudens secretum rapuisse deo."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 60)

SEARCH

MENU NAVIGATION