라틴어 문장 검색

ille e clientibus duos (quidam milites fuisse tradunt) deligit atque hortatur, simulata conscientia adeant, offerant pecuniam, fidem atque pericula polliceantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 40장5)
unde maior fides conscientia sceleris et metu indicii mortem Vononi inlatam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 68장4)
est tibi Augustae conscientia, est Caesaris favor, sed in occulto;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 77장9)
actum et de sacris Aegyptiis Iudaicisque pellendis factumque patrum consultum ut quattuor milia libertini generis ea superstitione infecta quis idonea aetas in insulam Sardiniam veherentur, coercendis illic latrociniis et, si ob gravitatem caeli interissent, vile damnum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 85장6)
contra Tiberium spernendis rumoribus validum et conscientiae matris innexum esse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 10장6)
multae vetustis superstitioni- bus aut meritis in populum Romanum fidebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 60장7)
sumitur in conscientiam Eudemus, amicus ac medicus Liviae, specie artis frequens secretis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 3장8)
igitur contumaciam eius insectari, vetus Augustae odium, recentem Liviae conscientiam exagitare, ut superbam fecunditate, subnixam popularibus studiis inhiare dominationi apud Caesarem arguerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 12장5)
conscientia belli Sacrovir diu dissimulatus, victoria per avaritiam foedata et uxor socia arguebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 19장8)
metum prorsus et noxae conscientiam pro foedere haberi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 4장4)
Quoties super tali negotio consultaret, edita domus parte ac liberti unius conscientia utebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 21장1)
quod ut Tiberio cognitum, adsidere, causas requirere, addere preces, fateri postremo grave conscientiae, grave famae suae, si proximus amicorum nullis moriendi rationibus vitam fugeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 26장2)
quod nunc segnius fieri publica circa bonas artes socordia, et quia externae superstitiones valescant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 15장4)
atque illi conscientia rebellionis et obsaeptis effugiis multa et clara facinora fecere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 31장7)
legatus is Tauri Africam imperio proconsulari regentis, postquam revenerant, pauca repetundarum crimina, ceterum magicas superstitiones obiectabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 59장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION