라틴어 문장 검색

se et frumentum et quaecumque res eis suppeteret, communis salutis gratia subministraturos.
(카이사르, 아프리카 전기 33:3)
se tamen paratos esse, sibi quoad vita suppeteret, oppidum seque ei reservare.
(카이사르, 아프리카 전기 92:2)
Ita ipsis Liberalibus fusi fugatique non superfuissent, nisi in eum locum confugissent, ex quo erant egressi.
(카이사르, 히스파니아 전기 31:10)
Cum eo ventum esset, conviciare coeperunt, nos ex proelio paucos superesse;
(카이사르, 히스파니아 전기 33:3)
Pompeio adulescente Didius quem supra demonstravimus, illa adfectus laetitia proximo se recepit castello nonnullasque naves ad reficiendum subduxit et quodvis essent… brachium ex utrisque partibus… Lusitani qui ex pugna superfuerunt, ad signum se receperunt et bene magna manu comparata ad Didium se reportant.
(카이사르, 히스파니아 전기 40:2)
magna copia pabuli suppetebat.
(카이사르, 내란기, 1권 49:3)
Massilienses post superius incommodum veteres ad eundem numerum ex navalibus productas naves refecerant summaque industria armaverant (remigum, gubernatorum magna copia suppetebat) piscatoriasque adiecerant atque contexerant, ut essent ab ictu telorum remiges tuti;
(카이사르, 내란기, 2권 4:1)
Curio utrumque improbans consilium, quantum alteri sententiae deesset animi, tantum alteri superesse dicebat:
(카이사르, 내란기, 2권 31:1)
neque multum ad solis occasum temporis supererat;
(카이사르, 내란기, 3권 51:14)
Perexigua pars illius exercitus superest;
(카이사르, 내란기, 3권 87:3)
Unum hoc proelium superest;
(카이사르, 내란기, 3권 91:4)
Nam propter frigora [quod Gallia sub septentrionibus, ut ante dictum est, posita est,] non modo frumenta in agris matura non erant, sed ne pabuli quidem satis magna copia suppetebat;
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 16장2)
Postridie eius diei, quod omnino biduum supererat, cum exercitui frumentum metiri oporteret, et quod a Bibracte, oppido Haeduorum longe maximo et copiosissimo, non amplius milibus passuum XVIII aberat, rei frumentariae prospiciendum existimavit; itaque iter ab Helvetiis avertit ac Bibracte ire contendit.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 23장1)
Ex eo proelio circiter hominum milia CXXX superfuerunt eaque tota nocte continenter ierunt [nullam partem noctis itinere intermisso]; in fines Lingonum die quarto pervenerunt, cum et propter vulnera militum et propter sepulturam occisorum nostri [triduum morati] eos sequi non potuissent.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 26장5)
his deiectis et coacervatis cadaveribus qui superessent ut ex tumulo tela in nostros conicerent et pila intercepta remitterent:
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 27장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION