라틴어 문장 검색

nam ductu L. Sergi, cuius dies imperii erat, loco iniquo sub hostium castris, cum, quia simulato metu receperat se hostis ad vallum, spes vana expugnandi castra eo traxisset, repentino impetu Aequorum per supinam vallem fusi sunt, multique in ruina maiore quam fuga oppressi obtruncatique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 498:2)
misso senatu prensantur ab principibus tribuni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 526:1)
prensantesque veteranos stipendia cuiusque et volnera ac cicatrices numerabant, quid iam integri esset in corpore loci ad nova volnera accipienda, quid super sanguinis, quod dari pro re publica posset rogitantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 649:1)
concursum itaque ad curiam esse prensatasque exeuntium manus et patres vere appellatos, effectum esse fatentibus ut nemo pro tam munifica patria, donec quicquam virium superesset, corpori aut sanguini suo parceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 664:2)
his adhortationibus principis concitati patres, senes iuvenesque, cum ferretur lex agmine facto in forum venerunt, dissipatique per tribus suos quisque tribules prensantes orare cum lacrimis coepere ne patriam pro qua fortissime felicissimeque ipsi ac patres eorum dimicassent desererent, Capitolium, aedem Vestae, cetera circa templa deorum ostentantes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 347:1)
versus itaque in victorem terror et novo hoste et supina valle Romanam inclinavit aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 254:2)
propulistis a castris, supina valle praecipites egistis, stratis corporibus hostium superstatis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 243:3)
ploratus mulierum non ex privatis solum domibus exaudiebatur, sed undique matronae in publicum effusae circa deum delubra discurrunt, crinibus passis aras verrentes, nixae genibus, supinas manus ad caelum ac deos tendentes orantesque ut urbem Romanam e manibus hostium eriperent matresque Romanas et liberos parvos inviolatos servarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 122:1)
ex rostratis Poeni vana pleraque, utpote supino iactu, tela in locum superiorem mittebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 122:1)
Sulpicius Galba, qui tribunus militum secundae legionis in Macedonia fuerat, privatim imperatori inimicus, prensando ipse et per suae legionis milites sollicitando stimulaverat, ut frequentes ad suffragium adessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 425:2)
quid nunc supina susum in caelum conspicis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 3136)
namque si homo conlocatus fuerit supinus manibus et pedibus pansis circinique conlocatum centrum in umbilico eius, circumagendo rotundationem utrarumque manuum et pedum digiti linea tangentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION