라틴어 문장 검색

Si causa peccandi in praesens minus suppetebat, nihilo minus insontis sicuti sontis circumvenire, iugulare:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 16장4)
Denique ad reddendam gratiam et virtute opus est et tempore et facultate et adspirante fortuna ;
(세네카, 행복론, Liber III 9:1)
Artifex est etiam, cui ad exercendam artem instrumenta non suppetunt, nec minus canendi peritus, cuius vocem exaudiri fremitus obstrepentium non sinit.
(세네카, 행복론, Liber IV 99:1)
nec ventus beneficium dat, licet lenis et secundus adspiret, nec utilis et salubris cibus.
(세네카, 행복론, Liber VI 32:3)
suppetat hic, piscis calamo praedabor, et ibo mundus demissis institor in tunicis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 229)
Ruri me esse causaris, cum mihi potius queri suppetat te nunc urbe retineri, iam ver decedit aestati et per lineas sol altatus extremas in axem Scythicum radio peregrinante porrigitur, hic quid de regionis nostrae climate loquar?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 1:1)
sed vacuum forte non suppetit, quod tute modicum magnae admodum impendas amicitiae.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Claudianus Sidonio Papae salutem 2:3)
nobis autem grandis audacia, si vel apud municipales et cathedrarios oratores aut forenses rabulas garriamus, qui etiam cum perorant, salva pace potiorum, turba numerosior illitteratissimis litteris vacant, nam te, cui, seu liberum seu ligatum placeat alternare sermonem, intonare ambifariam suppetit, pauci, quos aequus amavit, mutabuntur, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 10:2)
in spe enim adhuc absolutionis est cui suppetit posse converti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Eleutherio salutem 1:2)
tamen et Boeotis urbibus ultrix adspirat ferri rabies, nec regis iniqui subsidio, quantum socia pro gente moventur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권161)
"Actaeas acies Marathoniaque arma dicite, adspiretque pio Fortuna labori:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권88)
Suppetit illis ad utramque substantiam hominis adeundam subtilitas et tenuitas sua.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 4:5)
donatis insuper XII possessiunculis terrarum, in quibus ablato studio militiae terrestris, ad exercendam militiam caelestem, supplicandumque pro pace gentis eius aeterna, deuotioni sedulae monachorum locus facultasque suppeteret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 1:13)
gentis Aquitanae celeber Messalla triumphis et magna intonsis gloria uictor auis, huc ades aspiraque mihi, dum carmine nostro redditur agricolis gratia caelitibus.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 124)
tunc, quibus aspirabat Amor, praebebat aperte mitis in umbrosa gaudia ualle Venus.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 344)

SEARCH

MENU NAVIGATION