라틴어 문장 검색

Genium vero qui mihi in sacerdotali ancillatur officio, decens est suscitari, qui eos a naturalium rerum catalogo, a meae jurisdictionis confinio, meae judiciariae potestatis assistente praesentia, vestrae assensionis conveniente gratia, pastorali virga excommunicationis eliminet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:8)
Nec tamen omnino cantus fraudatur honore, Verbere si quis ea subtili verberet ictu, Suscitet atque manus tractu delibet amico, Aeris exhausti tractu sociata profundo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:7)
«Petre, dilectissime fili Christianorum, surgens visitabis patriarcham nostrum, et ab eo sumes cum sigillo sanctae crucis litteras legationis nostrae, et in terram cognationis tuae iter quantocius accelerabis, calumnias et injurias populo nostro et loco sancto illatas reserabis, et suscitabis corda fidelium ad purganda loca sancta Jerusalem, et ad restauranda officia sanctorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 10:3)
Post haec ignis, a magistro operis immissus, magno spiramine suscitatur, quousque perstrepens et discurrens flamma insuperabilis magis ac magis invaluit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 72:8)
si quis vero resistebat, Turcorum inimicitas et odium non solum in periculum vitae [0450D] suae, verum etiam in vineis et in satis suis succidendis, et in praeda gregum suorum suscitabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 44:4)
Attamen, Deo protegente, cujus gratia vitam opponebat periculo, [0463C] vivens et sospes in equo adhuc residens, cum caeteris transnatantibus siccum littus recepit, et in persecutione Turcorum nimium perdurans, usque ad ipsum pontem socies equites et pedites imperterritus insequi adhortatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 88:5)
Dominus enim Deus ventum valide spirantem hac suscitavit nocte.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 40:6)
nec mora, alta vociferatione perstrepens, socios qui in vicina turri commorabantur sollicitat, Turcos urbem invasisse asserit, et sic commotionem magnam in populo suscitavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 70:5)
Alii dicunt a Deo et Domino nostro Jesu Christo hanc in omnibus peregrinis suscitatam fuisse voluntatem;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 76:7)
Sine mora injuncta sibi legatione a duce Godefrido, Boemundo et aliis principibus, Petrus praedictus statura pusillus, sed meritis magnus, ad tentorium Corbahan, in medio gentilium iter praesumens, Deo protegente solus pervenit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 88:3)
Ignis itaque ut haesit terrae, arreptis herbis aridis et frondibus siccis veprium, statim vires in altitudine et amplitudine acquisivit, et sic a vento suscitata nebula, fumus concrevit tenebrosus, solummodo oculos fidelium obumbrans, et aspectum impediens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 98:14)
Hugo autem Magnus, qui modico intervallo viam post Baldewinum continuabat, cernens angustias animae illius, celeri cursu iter remensus est ad silvam quamdam, montibus contiguam, cujus absconsione protectus, manus impiorum invasit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 6:9)
Hujus signi ostensione vigiles Christianorum exterriti, tumultuosa vociferatione universos sopore depressos suscitant ad videndum portenti hujus indicium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 50:4)
Quare inter mare et montana in littore viam insistentes, ubi fiducialiter transire poterant, protecti mari a dextris et a montium altitudine incommeabili, civitatem Caiphas, dictam a Caipha, quondam principe sacerdotum, [0535C] praeterierunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 82:9)
Hoc autem loco ad suscitandam iram Christianorum, in derisum etiam et opprobrium, cruces fixerunt, super quas aut spuebant, aut in oculis omnium mingere non abhorrebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 16:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION