라틴어 문장 검색

nihil enim satis paratum ad bellum in praesentia habebant Romani, non exercitum, non ducem, cum Perseus, ni spes vana pacis occaecasset consilia, omnia praeparata atque instructa haberet et suo maxime tempore atque alieno hostibus incipere bellum posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 455:1)
tunc observantes aliena tecta et adicientes suis cogitationibus res novas, efficiebant in dies meliora genera casarum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장6)
si inperitis sit committendum, ipsos potius digniores esse ad suam voluntatem quam ad alienam pecuniae consumere summam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말34)
(munere) quamque suo recte, ut labore suo quaerant, non aliena diripiant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1781)
Moxque ubi lenito paulisper dolore, timere desiit, magno spiritu contra exitium certans, arma poscebat et equum, ut reviso proelio suorum fiduciam repararet, ac videretur sui securus, alienae salutis sollicitudine vehementer adstringi:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 8:1)
nemo enim alieni habitus assumptione vel gestus suo non congruentes ordini exercendo suae sapienti facile posset amanti placere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:23)
Et si utatur suis viribus ac se in spatium suum extendat, non aliena via ad summa nititur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 30:6)
), at contra maxima, si vim suam continet, si multos irae alienae eripuit, neminem suae impendit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 106:2)
et qui sua injuria exasperatur, coercetur aliena, alteriusque exemplo frangitur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:12)
Nec eorum quisquam inter diversa supplicia veniam petit aut ferrum proiecit, aut exoravit celerem mortem, sed arma iugiter retinentes, licet afflicti, minus criminis aestimabant, alienis viribus potius quam conscientiae suae iudicio vinci;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 11:1)
Quem sua facta premunt, cur aliena leuant?
(ANONYMUS NEVELETI, De miluo egrotante 21:10)
recitari iubebo exemplum epistolae huius ad filium missae.- Satis puto ex istis posse cuiuis liquere Pudentillam non meis carminibus ab obstinata uiduitate compulsam, sed olim sua sponte a nubendo non alienam utiquam me fortasse prae ceteris maluisse.
(아풀레이우스, 변명 68:17)
adrogantur hi qui, cum sui iuris sunt, in alienam sese potestatem tradunt eiusque rei ipsi auctores fiunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 5:1)
Sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens hereditatem ex alieno matrimonio.
(불가타 성경, 집회서, 23장32)
nam cum omne iudicium iudicantis actus exsistat, necesse est ut suam quisque operam non ex aliena sed ex propria potestate perficiat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION