라틴어 문장 검색

ac si terra ipsa, quae ob distantiam debiliter operatur (namque superficies aut extima incrustatio terrae virtutis magneticae, ut ille vult, expers est), per moram tamen longam magnetis tactum suppleret, et ferrum exciret, deinde excitum conformaret et verteret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 355:8)
Rursus, quod ferrum ignitum et cadens, si in extinctione sua exporrigatur inter septentriones et austrum, colligat quoque verticitatem absque tactu magnetis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 355:9)
an sit tenuis, flammea, sive aerea, ut plurimi ex priscis philosophis opinati sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 357:2)
Itaque instantiae crucis circa hoc subjectum eae esse poterint (si modo aliquae sint) quae demonstrent reflexionem a corpore tenui, qualis est flamma, modo sit crassitiei sufficientis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 358:1)
calidum, lucidum, tenue, mobile sive promptum ad motum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 368:3)
Aer enim tenuis est et habilis ad motum, non calidus aut lucidus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 368:5)
utrum illa corpora quae sunt termini motus disponant vel alterent corpora media, ut per successionem et tactum verum labatur virtus a termino ad terminum, et interim subsistat in corpore medio;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:9)
Atque haec praecipue ad visum pertinent, et deinde ad tactum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 380:8)
Patet quod aer, et spiritus, et hujusmodi res quae sunt toto corpore tenues et subtiles, nec cerni nec tangi possint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 383:4)
Calor enim et frigus, ipsa non percipiuntur ad tactum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 393:4)
Recte enim notavit Telesius, etiam in aere ipso inesse lucem quandam originalem, licet exilem et tenuem, et maxima ex parte oculis hominum aut plurimorum animalium non inservientem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 399:4)
Atque plurimae virtutes operantur et afficiunt tantum per tactum manifestum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 417:1)
Etiam medicinae quae exterius applicantur, ut unguenta, emplastra, non exercent vires suas nisi per tactum corporis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 417:3)
Denique objecta sensuum tactus et gustus non feriunt nisi contigua organis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 417:4)
Inveniuntur etiam quidam motus et virtutes contrariae illis, quae operantur per tactum et non ad distans;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 421:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION