라틴어 문장 검색

taetra ibi luctatio erat via lubrica non recipiente vestigium et in prono citius pedes fallente, ut seu manibus in adsurgendo seu genu se adiuvissent, ipsis adminiculis prolapsis iterum corruerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 376:1)
Q. Fabius Maximus dictator iterum quo die magistratum iniit vocato senatu, ab dis orsus cum edocuisset patres plus neglegentia caerimoniarum auspiciorumque quam temeritate atque inscitia peccatum a C. Flaminio consule esse, quaeque piacula irae deum essent ipsos deos consulendos esse, pervicit ut, quod non ferme decernitur, nisi cum taetra prodigia nuntiata sunt, decemviri libros Sibyllinos adire iuberentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 109:1)
inde non iam pugna sed trucidatio velut pecorum fieri, donec ipse dux fugae auctor in proximos colles cum sex milibus ferme semermium evasit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 244:1)
foedior alia in urbe trucidatio erat, cum turbam feminarum puerorumque inbellem inermemque cives sui caederent et in succensum rogum semianima pleraque inicerent corpora, rivique sanguinis flammam orientem restinguerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 345:1)
Quid ais tu, omnium hominum taeterrime?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 1132)
neque ego taetriorem beluam vidisse me umquam quemquam quam te censeo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 1156)
nullum edepol hodie genus est hominum taetrius nec minus bono cum iure, quam danisticum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 1277)

SEARCH

MENU NAVIGATION