라틴어 문장 검색

Gubernator qui explorat caelum crebro reflectere cervicem debet captando de diversis caeli regionibus securitatem sereni.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 11:1)
Humida solstitia atque hiemes orate serenas, Agricolae:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 1:2)
Cum ea sit anni temperies, ut hiems serena sit, solstitium vero imbricum, fructus optime proveniunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 14:2)
Frigidus agricolas si quando continet imber, Multa, forent quae mox caelo properanda sereno, Maturare datur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 11:2)
per serenas vero, quoniam tempus instat, properari necesse est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 12:3)
pars aetheris illa sereni Tota vacet, nullaeque obstent a Caesare nubes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:16)
Fulgura fallaci micuerunt crebra sereno, Et varias ignis denso dedit aere formas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:5)
Atque omnis propior mergenti sidera coelo Aruerat tellus hiberno dura sereno.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:32)
at facilis Caesar vultuque serenus Flectitur, atque usum belli poenamque remittit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:19)
Talia iactantes, discussa nocte serenus Oppressit cum sole dies, fessumque tumentes Composuit pelagus, ventis patientibus, undas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:74)
Phoebeque serena Non aliter, diris verborum obsessa venenis, Palluit, et nigris terrenisque ignibus arsit, Quam si fraterna prohiberet imagine tellus, Insereretque suas flammis coelestibus umbras:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:52)
Tenet ora profanae Foeda situ macies, coeloque ignota sereno Terribilis Stygio facies pallore gravatur, Impexis onerata comis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:5)
Refer haec solatia tecum, O iuvenis, placido Manes patremque domumque Exspectare sinu, regnique in parte serena Pompeio servare locum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:38)
Arctoos raris Aquilonibus imbres Accipit, et nostris reficit sua rura serenis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:8)
Aestus serenos aureo franges Tago Obscurus umbris arborum;
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIX4)

SEARCH

MENU NAVIGATION