라틴어 문장 검색

Tum si qua imbecillitas oritur, proximum est, ut infantes, tenerosque adhuc pueros serpentia ulcera oris, quae ἄφθασ Graeci nominant, vomitus, nocturnae vigiliae, aurium humor, circa umbilicum inflammationes exerceant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 18:1)
Contra intestinorum laevitas facilius a teneris aetatibus depellitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 14:1)
deinde qui, quamvis teneriores, tamen duri sunt, ut aurata, corvus, sparus, oculata;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 7:5)
itemque quo tenerior pullus cohortalis est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 8:4)
medii inter teneros durosque pisces, ut mullus, et lupus:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XX De his quae boui sicci sunt. 1:3)
Mali vero succi sunt milium, panicum, hordeum, legumina, caro domestica permacra, omnisque caro salsa, omne salsamentum, garum, vetus caseus, siser, radicula, rapa, napi, bulbi, brassica, magisque etiam cyma ejus, asparagus, beta, cucumis, porrum, eruca, nasturtium, thymum, nepeta, satureia, hyssopum, ruta, anethum, , cuminum, , lapathum, sinapi, allium, cepa, lienes, renes, intestina, pomum quodcumque acidum vel acerbum est, aceturn, omnia acria, acida, acerba, oleum, pisces quoque saxatiles, omnesque, qui ex tenerrimo genere sunt, aut qui rursus nimium duri virosique sunt, ut fere quos stagna, lacus, limosique rivi ferunt, quique in nimiam magnitudinem excesserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXI De his quae mali succi sunt. 1:1)
saxatiles, et omnes teneri pisces, sepiarum atramentum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXIX De his quae alvum movent. 2:1)
mel crudum, lac, lactantia omnia, mulsum, vinum dulce vel salsum, aqua tenera, omnia tepida, dulcia, pinguia, elixa, jurulenta, salsa, diluta.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXIX De his quae alvum movent. 2:4)
At simul et reprimunt, et refrigerant herba muralis, περδίχιον appellant, serpyllum, pulegium, ocimum, herba sanguinalis, quam Graeci πολύγονον vocant, portulaca, papaveris folia, capreolique vitium, coriandri folia, hyoscyamum, muscus, siser, apium, solanum, quam στρύχνον Graeci vocant, brassicae folia, intubus, plantago, semen, contrita pira vel mala, praecipueque cotonea, lenticula, aqua frigida, maximeque pluvialis, vinum, acetum, et horum aliquo madens vel panis, vel farina, vel spongia, vel cinis, vel lana succida, vel etiam linteolum, creta cimolia, gypsum, melinum, myrteum, rosa, acerbum oleum, verbenarum contusa cum teneris caulibus folia;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 2:3)
Praeter haec servanda alvus est quam tenerrima;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 18:1)
maximeque si corpora teneriora sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 12:2)
cibis opus est teneris:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 8:8)
maximeque cerussam solani succo, aut cimoliam cretam aqua pluviali exceptam, aut ex eadem aqua subactam farinam, cupresso adjecta, aut, si tenerius corpus est, lenticulam.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 79:6)
Optime autem educit superimposita arundinis radix, si tenera est, protinus contrita;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 91:1)
Sed primo rectus scalpellus quam levissima manu teneri debet, scrotum ipsum diducat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION