라틴어 문장 검색

Si, quicquid laesum est, extra est neque intus reconditum, eodem medicamento tinctum linamentum superdandum est et, quicquid ante adhibuimus, cerato contegendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 20:2)
Vbi iam repressus uidebitur umor, ulcusque purum erit, produci carnem conueniet, et foueri uulnus pari portione uini ac mellis, superque inponi spongiam ex uino et rosa tinctam.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 3:4)
optime tamen sicca linamenta uel, si purgandum aliquid uidetur, in melle tincta inponuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 4:5)
Sed primo rectus scalpellus quam leuissima manu teneri debet, donec scrotum ipsum diducat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 6:5)
si tener, ex melle coquenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 10:5)
Vbi satis teneri calculum patet, eodem paene momento triplex motus adhibendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 14:3)
tum ab ora uel uolsella uel hamo adprensa tamquam habenulam excidere, et intus implicitum in longitudinem linamentum (lemniscum Graeci uocant) in aceto tinctum demittere, supraque sucidam lanam aceto madentem deligare;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 28장 2:3)
Super imum uentrem eius inponenda lana sucida in aceto et rosa tincta.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 10:2)
si plura, non omnia simul, ne tempore eodem undique tenerae cicatrices sint.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 6:2)
Inter quae si sanguis fertur, spongia subinde in aceto tincta cohibendus est, occupandusque est obiectis linamentis et caput altius excitandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 9:4)
deinde super id aliquanto latius quam uulnus est eodem medicamento inlitum linteolum, et praeterea sucidam lanam aceto tinctam;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 10:4)
Si quod ab aliqua parte eminet, opponendum ei triplex linteolum est in uino et oleo tinctum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 3:4)
Ab uno uero et uicensimo die, quo utique os esse debet glutinatum, id agendum cibis uberioribus est, ut corpus quam plenissimum fiat, quo melius os uestiat, quod illo loco tenerum adhuc iniuriae sub tenui cute expositum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 2:2)
Intendere autem digitum uel aliud quodque membrum, si adhuc tenerum est, etiam unus homo potest, cum alteram partem dextra, alteram sinistra prendit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 4:1)
* inuoluendum duplicibus triplicibusue pannis et in uino et oleo tinctis, quos linteos esse commodius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION