라틴어 문장 검색

sic dictum est et 'somnus ferreus'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7452)
et 'aeratam' pro 'ferream', ut micat aereus ensis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6554)
de quibus Sallustius equis paria operimenta erant, quae linteo ferreis laminis in modum plumae adnexuerant, nunc autem pro linteo 'pellem' posuit, et 'aeneas squamas' aereas laminas intellegimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7703)
ferreus imber permansit in translatione, quia dixerat 'tempestas telorum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2841)
ferreus somnus Homerus χάλκεοσ ὕπνοσ.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3091)
fave ei Lucina, cuius ortus saecula inmutabit, aureis scilicet ferrea.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 83)
et sciendum est, Vergilium vites quoque arbores dicere, ut "nec setius omnis in unguem arboribus positis secto via limite quadret". et 'hactenus', ut multi volunt, una pars orationis est, et est adverbium significans 'hucusque'. alii duas partes volunt, pronomen et adverbium, ut sit 'tenus hac', sicut "et crurum tenus a mento pale- aria pendent";
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 12)
sed ille "aerea vox" ait, non 'ferrea'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 422)
virumque ferrea progenies ex lapidibus ad laborem, quid creditum est, primo homines e terra natos, a qua humo homines existimabant dictos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3401)
ferrea iura dura, inexorabilia, inmutabilia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5011)
neque enim sunt isti audiendi, qui virtutem duram et quasi ferream esse quandam volunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 61:3)
atque hoc maxime iudicaretur, si quid tale possit contingere, ut aliquis nos deus ex hac hominum frequentia tolleret et in solitudine uspiam collocaret atque ibi suppeditans omnium rerum quas natura desiderat, abundantiam et copiam, hominis omnino aspiciendi potestatem eriperet - quis tam esset ferreus qui vitam ferre posset cuique non auferret fructum voluptatum omnium solitudo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 110:3)
Nec tamen ego sum ille ferreus, qui fratris carissimi atque amantissimi praesentis maerore non movear horumque omnium lacrumis, a quibus me circumsessum videtis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 3:6)
Mihi vero inportunus ac ferreus, qui non dolore et cruciatu nocentis suum dolorem cruciatumque lenierit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 12:3)
'ferreum scriptorem', verum, opinor, scriptorem tamen, ut legendus sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION