라틴어 문장 검색

Quantum enim diligat credentes et sperantes in se et illum atque invicem diligentes et quid eis in posterum servet, hinc maxime ostendit, cum infidelibus et desperatis et perversis, quibus in mala voluntate usque in finem perseverantibus ignem cum diabolo aeternum minatur, in hoc tamen saeculo bona tanta largitur, qui facit oriri solem suum super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos.
(아우구스티누스, 편지들, 48. (A. D. 423 Epist. CCX) Dilectissimae et Sanctissimae Matri Felicitati et Fratri Rustico et Sororibus Quae Vobiscum Sunt Augustinus et Qui Mecum Sunt In Domino salutem 1:2)
Quis autem crederet, quis autem timeret, Bonifatio domesticorum et Africae comite in Africa constituto cum tam magno exercitu et potestate, qui tribunus cum paucis foederatis omnes ipsas gentes expugnando et terrendo pacaverat, nunc tantum fuisse barbaros ausuros, tantum progressuros, tanta vastaturos, tanta rapturos, tanta loca quae plena populis fuerant, deserta facturos?
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 7:2)
Quando ergo quisque, cum reprehendi coeperit, causam convertit in fatum et ideo se culpari non vult, quia fato se dicit coactum fecisse id quod arguitur, redeat ad se ipsum, servet hoc in suis, non castiget servum furem, non de contumelioso filio conqueratur, vicino inprobo non minetur.
(아우구스티누스, 편지들, 57. (A. D. Epist. CCXLVI) Lampadio Augustinus 3:1)
An tum et gradu clementi et silentio est opus, cum ad hostem itur in conspectu longinquo procul distantem, cum vero prope ad manus ventum est tum iam e propinquo hostis et impetu propulsandus et clamore terrendus est?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XI 10:2)
'Minari etiam ferro, ni sibi obnoxia foret,' et quod videtur novius pervulgatiusque esse, id me doce.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVII 9:1)
quae, licet temporibus Henrici Quarti, Henrici Quinti, et aliquibus annis Henrici Sexti ex una parte, et Edwardi Quarti ex altera, lucidis intervallis et felicibus cessationibus gavisae essent, nihilominus perpetuo, veluti nubes procellosae, regno imminebant, novos motus et calamitates minantes.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 8:5)
Italiae minatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 3:5)
21. "Nos in memoriam revocantes praemissa, necnon immania et execrabilia malefica assidue perpetrata per hostem istum nostrum capitalem eiusque complices violando libertates et immunitates sanctae nostrae matris ecclesiae sub praetextibus mundanis et quae hominem mere animalem sapiunt, non sine summa omnipotentis Dei indignatione, cui accedunt multiplices proditiones, infanda murdra, homicidia, latrocinia, concussiones, extortiones, perpetuae populi expilationes per decimas, tributa, tallagia, benevolentias, et alias a lege prohibitas impositiones et graves exactiones, cum multis aliis factis odiosis quae ruinam et desolationem regno in propinquo minantur, gratia divini fulti atque ope et auxilio illustrium procerum regii nostri sanguinis, adhibitis etiam aliorum hominum prudentium consiliis, providebimus in posterum atque ut rempublicam ordinabimus, ut merces regni nostri nativae maximo cum lucro impendantur, commercia regni cum partibus exteris ita administrentur, ut in maius emolumentum cedant subditis nostris, et omnes illae (quas recensuimus) decimae, tributa, tallagia, benevolentiae, impositiones, et graves exactiones penitus aboleantur et in desuetudinem veniant, neque unquam posthac resuscitentur, nisi in allis casibus in quibus inclyti progenitores nostri reges Angliae ab antiquo subsidia et collationes subditorum et fidorum ligeorum recipere consueverunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 21:1)
Quod haud parum terruit et fregit multos ex iis qui minus erant contumaces.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 29:12)
Quemadmodum enim illud nonnihil eos terrebat, quod nemo se iis adiungeret, ita et spiritus addebat quod copiae regis minime eos invaserant, cum ab occidentali ad orientalem extremitatem Angliae pertransissent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 29:15)
9. Circa Exoniam castrametati vi primo abstinuerunt, sed assiduis clamoribus et vociferationibus instabant ut oppidanos terrerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 9:1)
11. Perkinus hos armorum sonitus et tonitrua audiens, et tantas undiquaque copias illi minari, obsidionem suam solvit, et Tauntoniam profectus est, iam tum incipiens alterum oculum, instar strabonum, in coronam, alterum in asylum flectere, etsi Cornubienses, instar metallorum saepe igitorum et vicissim extinctorum, facti essent obstinati, et potius frangi quam flecti sustinerunt, iurantes et voventes se nunquam eum, usquam ad ultimam sanguinus guttam, deserturos.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 11:1)
Nec abs re dictum fuit ab illo, qui locutus est ut philosophus tantummodo et homo animalis, pompa mortis magis terret quam mors ipsa.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:9)
Trita sane est sed praecellens periculorum, quae malevolentiae minantur, cautio, ut praevideatur ne sit caput aliquod ad quod populus infensus et exacerbatus confluere, et sub cuius praesidio in corpus aliquod coire, possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 21:2)
Si quem ad nutum fingere cupias ut inde efficias aliquid, aut inclinationes et mores eius bene cognoscendi ut eum manu ducas, aut fines eius perspiciendi ut suadeas, aut infirmitates eius et ea quibus obnoxius est exploranda ut terreas, aut denique amici eius qui plurimum apud eum valent conciliandi ut eo modo regere possis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION