라틴어 문장 검색

Noluit enim, nec praesumpsit in urbe Jerusalem diademate, auro vel gemmis pretiosis exaltari, adornari et in regem promoveri, ubi Dominus Jesus, Rex regum et Dominus dominantium humiliatus et obediens usque ad mortem, pro mundi redemptione spinis horridis et acutis coronatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 87:4)
ecclesiam etiam ejusdem sepulcri, sicut dignum est, thesaurizare nos non pigebit, et auro ditiore, gemmis vel opere exaltare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 123:7)
Tandem hoc ingruente saevissimo bello, et Christianorum virtute siti debilitata, et ideo minus valente et resistente, Turcorum ferocitas exaltata coepit invalescere, et Christianos victos [0620C] atrociter in fugam cogere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 60:3)
Ipse quidem rex et universi fideles Christi qui Joppe habitabant gavisi sunt super universis quae sibi gloriose acciderant, et exaltati sunt secure dormientes et abhinc agros et vineas excolentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 50:6)
Exaltatum est itaque nomen regis in universis finibus Ascalonitarum et omnium gentilium, non parum timentium et admirantium quod rex cum decem sociis sexaginta Arabes tam felici congressu alios attriverit, alios captivos duxit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:21)
[0661D] Dehinc ab hac quarta feria post natalem S. Dionysii martyris sexta feria inchoante, Ascalonitae triumpho suo laetati et exaltati, octo Galeidas aptantes in eis viros sagittarios ac robustissimos, constituerunt, qui usque Japhet applicarent, aestimantes Christianorum vires vel naves sibi occursare, quibus adversari captione aut submersione valerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 28:1)
ibique Natali Domini gloriose et catholice celebrato, exaltatum est in victoria nomen ejus per universas [0691A] urbes gentilium;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 70:2)
Sed et plateae mirificis et variis tapetibus stratae, vici purpureis velis adornati in honorem tam nobilissimae, et thesauris famosissimae matronae, rutilabant, [0703C] sicut decet reges in omni gloria et pompa exaltari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 28:6)
Post haec anno sequenti praefatus Malducus, unus de praepotentibus Turcorum, post plurimam stragem et caedem Christianorum a partibus Romaniae in Damascum rediens, apud Turcos et omnes gentiles nomine et fama exaltatus est, eo quod prae omnibus ampliorem tyrannidem in fideles Christi exercuisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 36:1)
Unctus autem Baldewinus et consecratus in regem, et in sanctae resurrectionis die praeclara honoratus, honorifice est exaltatus in laetitia, his diebus sacris jucundatus, et justitiam Dei in omnibus devotissime operatus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 60:6)
Et quia dando helymosinam, non tantum pauperidamus, sed ipsi Deo, ut ipsemet testatur dicens, "Que uni ex minimis meisfecistis, mihi fecistis."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 49:18)
Nec eciam potest avarus securam vitam ducere, cum de re producenda nimiscogitet, eodem testante qui ait, "Nulli potest secura vita contingere quide re producenda nimis cogitat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 35:14)
Unde Ihesus filius Siracdixit, "Fatuus in rixu exaltabit vocem suam, vir autem sapiens vix taciteridebit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 47:7)
Magis enim peccant senes ludendo et puerilia exercendo, quam si in iuventutepeccarent, Seneca testante qui ait, "Quanto serius peccatur, tanto turpiusincipitur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 86:9)
Bona vero nunquamsine spe premij manet, eodem Cassiodoro testante qui ait, "Nolite sinepremio credere que videntur ad bonam conscientiam pertinere."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION