라틴어 문장 검색

iam pridem attritis Italiae rebus tantum peditum equitumque, vis damnaque et iniuriae aegre tolerabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 56장8)
Id vero aegre tolerante milite prope seditionem ventum, cum progressi equites sub ipsa moenia vagos e Cremonensibus corripiunt, quorum indicio noscitur sex Vitellianas legiones omnemque exercitum, qui Hostiliae egerat, eo ipso die triginta milia passuum emensum, comperta suorum clade in proelium accingi ac iam adfore.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 21장1)
frustra minis et verbis provocatos Vitellianos, si manus eorum oculosque non tolerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 24장4)
sed foeda hieme per transitum Appennini conflictatus exercitus, et vix quieto agmine nives eluctantibus patuit quantum discriminis adeundum foret, ni Vitellium retro fortuna vertisset, quae Flavianis ducibus non minus saepe quam ratio adfuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 59장3)
ii tantum conflictati sunt qui in partem sinistram urbis ad Sallustianos hortos per angusta et lubrica viarum flexerant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장10)
bonos imperatores voto expetere, qualiscumque tolerare.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장7)
sed tum praedae cupidine adversa quoque tolerabant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장8)
plures quam iussum erat profecti palam in agmine fremebant, non se ultra famem, insidias legatorum toleraturos:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 35장10)
sane toleremus istorum defensiones qui perdere alios quam periclitari ipsi maluerunt:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장8)
tolerant cum maxime inopiam obsidiumque apud Vetera legiones nec terrore aut promissis demoventur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장8)
At Romae cuncta in deterius audita Mucianum angebant, ne quamquam egregii duces (iam enim Gallum Annium et Petilium Cerialem delegerat) summam belli parum tolerarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 68장1)
nam recepta iuventute facilius tributa toleravere, proniores ad officia quod spernebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 71장7)
quo modo sterilitatem aut nimios imbris et cetera naturae mala, ita luxum vel avaritiam dominantium tolerate.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 74장9)
et si dominorum electio sit, honestius principes Romanorum quam Germanorum feminas tolerari.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 25장10)
Conflictatus autem est etiam adversa fortuna.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION