라틴어 문장 검색

Petatur igitur aer calore et frigore temperatus, qui fere medios obtinet colles, quod neque depressus hieme pruinis torpet aut torret aestate vaporibus neque elatus in summa montium perexiguis ventorum motibus aut pluviis omni tempore anni saevit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 10:1)
Optime solutis servis cellae meridiem aequinoctialem spectantes fient;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 3:2)
Itaque diligens dominus cum et ab ipsis tum et ab solutis, quibus maior est fides, quaerit,an ex sua constitutione iusta percipiant, atque ipse panis potionisque probitatem gustu suo explorat,vestem, manicas pedumque tegumina recognoscit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 18:1)
His autem generibus singulis senae species contribuuntur, soli pinguis vel macri, soluti vel spissi, umidi vel sicci, quae qualitates inter se mixtae 'vicibus et alternatae plurimas efficiunt agrorum varietates.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 2:1)
at ubi solutior humus est, aliquae fiunt patentes, quaedam etiam occaecantur, ita ut in ora5hiantium fossarum competant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 9:4)
atque eius modi terram pinguibus harenis putrem velut cinerem solutam quamvis levissimo dente moveri satis est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 25:2)
Omne autem frumentum maxime campo patente et ad solem prono apricoque et soluto laetatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 3:1)
Hordeum nisi solutum et siccum locum non patitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 3:4)
Seritur soluta siccaque terra et vel praevalida vel exili, quia constat arva segetibus eius macescere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 14:2)
Levem solutamque humum desiderant, nec in sabuloso solo, sed in harena quoque proveniunt, modo umido caelo vel riguo solo;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 17:2)
Similis quoque ratio est pisi, quod tamen facilem et solutam terram desiderat tepidumque locum et caelum frequentis umoris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 4:3)
Solum putre et solutum res utraque desiderat nec densa nascitur humo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 22:3)
At si voto est eligendus vineis locus et status caeli, sicut censet verissime Celsus, optimum est solum nec densum nimis nec resolutum, soluto tamen propius;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 8:1)
Nam de vinetis quae longo situ exoleverunt, inter omnes auctores constitit pessima esse si reserere velimus, quod et inferius solum plurimis radicibus sit impeditum ac velut irretitum, et adhuc non amiserit virus et cariem illam vetustatis, quibus hebetata quasi aliquibus venenis humus torpeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 2:1)
Simili quoque de causa probari solutam glaream calculosumque agrum et mobilem lapidem?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION