라틴어 문장 검색

quippe leves causae, nec segnis labe senili exitus instanti praemisit membra sepulcro, sed te torpor iners et mors imitata quietem explicuit falsoque tulit sub Tartara somno, quos ego tunc gemitus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum95)
quatinus amoto torpore perniciosissimi cultus, diuinae fidei calor eius intellegentiam tuarum adhortationum frequentatione succendat, ut profecto sacrae scripturae testimonium per te expletum indubitanter perclareat:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 2:4)
sistunt inde gradum sine ullius imperio, stuporque omnium animos ac velut torpor quidam insolitus membra tenet, intuentesque alii alios, cum alterum quisque compotem magis mentis ac consilii ducerent, diu immobiles silent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 23:3)
cum in hac difficultate rerum consilium haereret, ac prope torpor quidam occupasset hominum mentes, tum Laevinus consul:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 498:1)
quia etiam effectus illi (quales quales sunt) non sunt ex proprietate caloris, sed tantum per accidens (idem enim facit frigus, ut postea dicemus), nempe ex desiderio partium homogenearum coeundi, adjuvante tantum calore ad discutiendum torporem, qui torpor desiderium illud antea ligaverat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:16)
Si sanguis profluit, dein secuta est dementia cum distentio nervorum, periculum mortis est, itemque si medicamentis purgatum et adhuc inanem nervorum distentio oppressit, item si in magno alvi dolore extremae partes frigent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장135)
Si sanguis profluit, dein secuta est dementia cum distentione neruorum, periculum mortis est, itemque si medicamentis purgatum et adhuc inanem neruorum distentio oppressit, item si in magno alui dolore extremae partes frigent.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 42:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION