-
Eisdemque diebus, Frigerido multa atque utilia pro securitate communi sollertissime cogitanti, munireque properanti Succorum angustias, ne discursatores hostes et leves, tamquam exaestuantes nivi torrentes, per septentrionales provincias fusius vagarentur, successor Maurus nomine mittitur comes, venalis ferociae specie, et ad cuncta mobilis et incertus;
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 21:1)
-
Et quia humus rivis operta sanguineis gressus labiles evertebat, conabantur modis omnibus vitam impendere non inultam:
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 6:1)
-
et dum voluit ibi duos aut tres praedictus gloriosus rex stare dies fanum ipsum ad perdestruendum et aquam non haberent, tunc subito divina largiente gratia media die cuncto exercitu quiescente in quodam torrente omnibus hominibus ignorantibus aquae effusae sunt largissimae, ita ut cunctus exercitus sufficienter haberet.
- (ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 772 51:5)
-
Cui hiems in tantum prolixa successit et aspera, ut non solum minores rivi ac mediocres fluvii, verum ipsi maximi ac famosissimi amnes, Rhenus videlicet ac Danubius Albisque ac Sequana caeteraque per Galliam atque Germaniam oceanum petentia flumina, adeo solida glacie stringerentur, ut tricenis vel eo amplius diebus plaustra huc atque illuc commeantia velut pontibus iuncta sustinerent;
- (ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 275:2)
-
"Rupisti potumque michi riuoque decorem."
- (ANONYMUS NEVELETI, De lupo et agno 3:6)
-
Nec tibi nec riuo nocui.
- (ANONYMUS NEVELETI, De lupo et agno 3:8)
-
quae enim relinquitur uis cantaminibus et ueneficiis, si fatum rei cuiusque ueluti uiolentissimus torrens neque retineri potest neque impelli?
- (아풀레이우스, 변명 82:6)
-
quippe et illis, quibus curriculo confecta uia opus est, adeo uti praeoptent pendere equo quam carpento sedere, propter molestias sarcinarum et pondera uehiculorum et moras orbium et salebras orbitarum - adde et lapidum globos et caudicum toros et camporum riuos et collium cliuos - hisce igitur moramentis omnibus qui uolunt deuitare ac uectorem sibimet equum deligunt diutinae fortitudinis, uiuacis pernicitatis, id est et ferre ualidum et ire rapidum,
- (아풀레이우스, 플로리다 21:2)
-
"qui praeter altitudinem nimiam super quendam etiam vastissimum lapidem propter iacentem reddens, perfracta diffissaque crate costarum rivos sanguinis vomens imitus, narratisque nobis quae gesta sunt, non diu cruciatus vitam evasit:"
- (아풀레이우스, 변신, 4권 9:28)
-
Lacrimarum fluit rivus
- (ARCHIPOETA, II18)
-
fluebant ab oculis lacrimarum rivi,
- (ARCHIPOETA, V61)
-
Nam, quas venabatur feras, membra opimiora ad specum mihi subgerebat, quae ego, ignis copiam non habens, meridiano sole torrens edebam.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 26:1)
-
Nam 'divus' et 'rivus' et 'clivus' non 'us' syllaba terminantur, sed ea quae per duo u scribenda est, propter cuius syllabae sonum declarandum reperta erat nova littera, quae '' appellabatur.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, V 3:4)
-
Secus dum rivos alis, fontem exhauris.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:32)
-
Et affluat quasi aqua iudicium, et iustitia quasi torrens perennis.
- (불가타 성경, 아모스서, 5장24)