라틴어 문장 검색

Cura deam proprior luctusque domesticus angit Memnonis amissi, Phrygiis quem lutea campis vidit Achillea pereuntem cuspide mater:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 52:2)
Coma plurima torvos prominet in vultus umerosque, ut lucus, obumbrat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:26)
Rettulit ille pedem torvamque a moenibus urbis avertens faciem "procul a!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 47:1)
spargit iam torvus harenam taurus et infesto iam pede pulsat humum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 911)
"nullus mea barbarus hostis cuspide claustra quatit, non armis, veste comisque ignotus capta passim vagus errat in urbe transalpina meam rapiens in vincula pubem."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2238)
surgit in auxilium Chananeus atque agmina denset casside terribilis, saetarum pondera mento concutiens dextramque gravi cum cuspide quassans.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1107)
"quam cuperem tamen ante necem, si potis est, revocare tuam, torva puellula, nequitiam, respice gaudia quanta metas, quae tibi fert genialis honor."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.28)
quem torva mater eminus triste intuens vultu et severis vocibus sic increpat:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1302)
"huc taurus ingens fronte torva et hispida sertis revinctus aut per armos floreis aut inpeditis cornibus deducitur, nec non et auro frons coruscat hostiae, saetasque fulgor brattealis inficit."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1426)
rasile figit humi lignum ac se cuspide versa perfodit et calido pulmonem vulnere transit, quam super adsistens Patientia
(프루덴티우스, Psychomachia, section 137)
vexillum sublime crucis, quod in agmine primo dux bona praetulerat, defixa cuspide sistit, instauratque levem dictis mordacibus alam exstimulans animos nunc probris, nunc prece mixta:
(프루덴티우스, Psychomachia, section 190)
vix in cute summa praestringens paucos tenui de vulnere laedit cuspis Avaritae.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1136)
dixerat et torvam faciem furialiaque arma exuit inque habitum sese transformat honestum;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1152)
non tulit ulterius capti blasphemia monstri Virtutum regina Fides, sed verba loquentis inpedit et vocis claudit spiramina pilo, pollutam rigida transfigens cuspide linguam, carpitur innumeris feralis bestia dextris;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1205)
Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem impulit in latus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION