라틴어 문장 검색

deinde vespera, quod a Graecis tractum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 15:1)
Non solum tibi, inquit, Hore, cum sis Aegypto oriundus, sed ne nobis quidem, quibus origo Romana est, erubescendum puto quaerere quod quaesitu dignum omnes veteres putaverunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 4:2)
Unde etiam mos tractus ut leges trinundino die promulgarentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 34:2)
qui cum legisset Hernicos, quorum est Anagnia, a Pelasgis oriundos, appellatosque ita a Pelasgo quodam duce suo qui Hernicus nominabatur, morem quem de Aetolia legerat Hernicis adsignavit, qui sunt vetus colonia Pelasgorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 15:2)
Nunc, quia pleraque omnia quae supra dixi instructa auctoritate tragicorum probavi, id quoque, quod a Sophocle tractum est, annotabo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 6:1)
Flammarum longos a tergo involvere tractus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 26:1)
Nonne vides longos flammarum ducere tractus?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 26:3)
Vexasse grave verbum est, tractumque ab eo videtur quod est vehere, in quo inest iam vis quaedam alieni arbitrii, non enim sui potens est qui vehitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 7:3)
Hoc eo dictum est quia Octavius Libys oriundus dicebatur, quibus mos est aurem forare.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 7:5)
Nam cibus qui cum voluptate sumitur desiderio tractus in ventrem reconditur patula expectatione rapientem, et dum animose fruitur, mox eum concoquit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 29:2)
Fulminibus propior terrae succenditur aer, Imaque telluris ventos tractusque coruscos Flammarum accipiunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:26)
Ergo ubi nulla fides rebus post terga relictis, Nec licet ad duros Martem convertere Iberos, Cum mediae iaceant immensis tractibus Alpes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:1)
sic, ubi puppes Sulcato varios duxerunt gurgite tractus, Quod tulit illa ratis remis, haec repulit aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:20)
Continuus multis subitarum tractus aquarum, Aera non passus vacuis discurrere venis, Arctavit clausitque animam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:22)
longo per multa volumina tractu Aestuat unda minax, flatusque incerta futuri:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:65)

SEARCH

MENU NAVIGATION