라틴어 문장 검색

nam memini iuvenis admodum inter Pomponium ac Senecam etiam praefationibus esse tractatum, an eliminat in tragoedia dici oportuisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 94:2)
itaque tragoediae, ubi necesse est, adfectamus etiam tumorem ex spondeis atque iambis quibus maxime continetur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 396:5)
tragoedias primus in lucem Aeschylus , sublimis et gravis et grandiloquus saepe usque ad vitium, sed rudis in plerisque et incompositus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 67:3)
tragoediae scriptores veterum Accius atque Pacuvius clarissimi gravitate sententiarum, verborum pondere, auctoritate personarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 98:1)
nam nec comoedia in cothurnos adsurgit, nec contra tragoedia socco ingreditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 155:2)
in iis, quae ad scenam componuntur, fabulis artifices pronuntiandi a personis quoque adfectus mutuantur, ut sit Aerope in tragoedia tristis, atrox Medea, attonitus Aiax, truculentus Hercules.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 220:1)
ideoque Roscius citatior, Aesopus gravior fuit, quod ille comoedias, hic tragoedias egit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 258:7)
Habent enim hae quoque aliquid severitatis et sunt inter comoedias ac tragoedias mediae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 8:5)
Quantum disertissimorum versuum inter mimos iacet!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 8:6)
Non timide itaque conponor ad illum diem, quo remotis strophis ac fucis de me iudicaturus sum, utrum loquar fortia an sentiam, numquid simulatio fuerit et mimus, quicquid contra fortunam iactavi verborum contumacium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 5:4)
Dominum patrem familiae appellaverunt, servos, quod etiam in mimis adhuc durat, familiares.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 14:2)
Saepius hoc exemplo mihi utendum est, nec enim ullo efficacius exprimitur hic humanae vitae mimus, qui nobis partes, quas male agamus, adsignat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 7:1)
Hunc esse qui in tribunali, in rostris, in omni publico coetu sic apparuerit, ut pallio velaretur caput exclusis utrimque auribus, non aliter quam in mimo fugitivi divitis solent ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 6:3)
Cum hi novissimi versus in tragoedia Euripidis pronuntiati essent, totus populus ad eiciendum et actorem et carmen consurrexit uno impetu, donec Euripides in medium ipse prosilivit petens, ut expectarent viderentque, quem admirator auri exitum faceret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 15:1)
iam famam mimum fecistis.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 7:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION