라틴어 문장 검색

Ipse ad vastandos depopulandosque fines Ambiorigis proficiscitur; quem perterritum ac fugientem cum redigi posse in suam potestatem desperasset, proximum suae dignitatis esse ducebat, adeo fines eius vastare civibus, aedificiis, pecore, ut odio suorum Ambiorix, si quos fortuna reliquos fecisset, nullum reditum propter tantas calamitates haberet in civitatem.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 25장4)
Fabius, etsi nondum in conspectum venerat hostibus neque se Caninio coniunxerat, tamen doctus ab eis qui locorum noverant naturam potissimum credidit hostes perterritos eum locum, quem petebant, petituros.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 28장3)
Consecuntur equites nostri, ut erat praeceptum, invaduntque Dumnaci agmen et fugientes perterritosque sub sarcinis in itinere adgressi magna praeda multis interfectis potiuntur. Ita re bene gesta se recipiunt in castra.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 28장5)
Quibus visis perculsae barbarorum turmae ac perterritae acies hostium, perturbato impedimentorum agmine, magno clamore discursuque passim fugae se mandant.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 30장2)
Ei repentino malo perterriti diffugiunt ad sua praesidia; quae nostri ut viderunt, acrius contra armatos incitati neminem ex eo numero vivum capi patiuntur. Profugit inde cum paucis Lucterius nec se recipit in castra.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 36장5)
Qua re ex compluribus cognita, cum intellegeret fugato duce altero perterritos reliquos facile opprimi posse, magnae felicitatis esse arbitrabatur neminem ex caede refugisse in castra qui de accepta calamitate nuntium Drappeti perferret.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 37장2)
Quo malo perterriti oppidani cupas sebo, pice, scandulis complent; eas ardentes in opera provolvunt eodemque tempore acerrime proeliantur, ut ab incendio restinguendo dimicationis periculo deterreant Romanos.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 43장1)
Quo facto perterriti oppidani, cum quid ageretur in locis reliquis essent suspensi, revocant ab impugnandis operibus armatos murisque disponunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 44장2)
huc plebe senatus permixta trepidique duces omnisque potestas confluit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:41)
Eutropius, nequeat quamvis metuenda taceri clades et trepidus vulgaverit omnia rumor, ignorare tamen fingit regnique ruinas dissimulat:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:184)
Exitium iam Roma timens et fessa negatis frugibus ad rapidi limen tendebat Olympi non solito vultu nec qualis iura Britannis dividit aut trepidos summittit fascibus Indos.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:14)
nec tibi Parrhasios licuit munire colonos frondosis, Erymanthe, iugis, equitataque summi culmina Taygeti trepidae vidistis Amyclae.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:60)
ut trepido genetrix invocet ore deos?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam5)
Viva coronatos adstringit scaena vapores, et levis exili cortice terra natat calcantumque oneri numquam cessura virorum sustentat trepidum, fida ruina, pedem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus21)
Quisquis sollicita mundum ratione secutus semina rimatur rerum, quo luna laborat defectu, quae causa iubet pallescere solem, unde rubescentes ferali crine cometae, unde fluant venti, trepidae quis viscera terrae concutiat motus, quis fulgura ducat hiatus, unde tonent nubes, quo lumine floreat arcus, hoc mihi quaerenti, si quid deprendere veri mens valet, expediat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete1)

SEARCH

MENU NAVIGATION